Wednesday, October 16, 2013

De antimensio nostro

Sicut explicatur in pellicula hac, antimension confecimus super quod sacerdotes pro nobis celebrantes sacrosanctum Missae sacrificium offerant. Antimension enim loco sacrae petrae adhibetur in qua reliquiae sanctorum positae sunt. In nostro autem antimensio, reliquiae sancti Cornelii Papae et sancti Georgii insunt. Pulchra vero historia sancti Georgii in Legenda Aurea a Jacobo de Voragine conscripta invenitur. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.


Sanctus Cornelius
Sanctus Cornelius Papa et Martyr
File:Martorell - Sant Jordi.jpg
Sanctus Georgius Martyr
Reliquaria in antimensio nostro

Sigilla reliquariorum
Ex Rituale Romano:

Pontifex, postquam aliquas authenticas Reliquias Sanctorum Martyrum recognoverit, eas in parvo quodam sacculo includit, qui in angulo dextero lintei benedicendi assuatur; deinde linteum benedicit, dicens:

V: Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R: Qui fecit caelum et terram.
V: Dominus vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Majestatem tuam, Domine, humiliter imploramus, ut Linteum hoc ad suscipienda populi tui munera præparatum, per nostræ humilitatis servitium bene+dicere, sanctifi+care et conse+crare digneris: ut super eo sanctum sacrificium tibi offerre valeamus, ad honorem beatissimæ Virginis Mariæ, Sanctorum NN, quorum Reliquias in eo reposuimus, et omnium Sanctorum: et præsta; ut per hæc sacrosancta mysteria vincula peccatorum nostrorum absolvantur, maculæ deleantur, veniæ impetrentur, gratiæ acquirantur, quatenus una cum Sanctis et Electis tuis vitam percipere mereamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Et aspergit illud aqua benedicta.

No comments: