Saturday, November 9, 2013

Plurimae Celebrationes

Cum in urbe nostra Frater Aschleius caerimonarius adesset, plurimas celebrationes nuper habuimus. Pridie enim Kalendas Novembres cecinimus preces vespertinas in honorem sanctorum omnium in ecclesia Dominae  nostrae Rosarii dicata. Imago photographica ista, precibus completis, facta est:


Deinde, Kalendibus Novembris, rev. patre Josepho parocho instante, reversi sumus ad eamdem ecclesiam ut secundas vesperas caneremus. De quo tamen imagines desunt. Sabbato autem, ante diem IV Nonas Novembres, pro sacro quod  in ecclesia s. Caroli Borromaei rev. dom. Burtus in commemorationem omnium fidelium defunctorum obferret, cum cecinimus tum ministravimus. De quo autem imagines necnon sonus adsunt:



Factum per Admarket's flickrSLiDR.


Postremo, die dominica, a.d. III Nonas Novembres, iterum vesperas cecinimus cum patre Josepho in Domina nostra Rosarii. Fatigati autem, felices quidem, dum Romanae Ecclesiae traditio Didacopoli  vivat et crescat.

No comments: