Monday, December 26, 2016

Imagines et sonus ex Missa in festo sancti Stephani

Hodie, a.d. VII Kal. Jan., die festo sancti Stephani, Missa erga ritum Romanum antiquiorem oblata est a reverendo domino Christophoro Mahowald, F.S.S.P. Limoneti, in ecclesia s. Joannis a Cruce. Sicut solemus, ministravimus ad altare et cecinimus proprium ac ordinarium in cantu Gregoriano. Frater autem noster Jonathas et pulchras imagines machina photographica fecit et sonus servavit. Fruimini ergo, amici lectores, inspicientes et audientes. Felicem autem octavam Nativitatis Domini vobis exopto.


St. Stephen 2016 Video
IMG_5673b
IMG_5667b
IMG_0591b
IMG_0558b
IMG_0561b
IMG_0577b
IMG_0579b
IMG_0581b
IMG_0583b
IMG_0588b
IMG_0592b
IMG_0565b
IMG_0600b

Thursday, December 22, 2016

Felicem Diem Natalem Domini!

Beatus Angelicus: Nativitas (Cella V),
Conventus s. Marci, Florentiae, 1440-41


Auditur
Gulielmi Dufay Hymnus pro Nativitate (3')

Opto vobis, pauci sed dilecti lectores, felicem diem Nativitatis Domini

Tuesday, November 1, 2016

Consecratio altaris portatilis

A.d. XIII Kal. Nov., Burlingtoniae, Monte Viride, in ecclesia co-cathedrali s. Josepho dicata, rev. dominus Brianus O'Donnell erga ritum Romanum antiquum altare portatile consecravit. Hic quidem imagines mobiles inspicite. Rubricae autem in Pontificale Romano inveniuntur.


Saturday, September 24, 2016

Novena ad Sanctam Teresiam ab Infante Jesu

Hodie incipit novena ad Sanctam Teresiam ab Infante Jesu quæ per "parvam viam" suam multas ad Deum duxit ducitque animas.

Dicimus:

Sancta Trinitas, Pater Deus, Fili Deus, Spiritus Sancte Deus, gratias ago Tibi propter omnes benedictiones et munera, quæ super animam servæ tuæ Teresiæ ab Infante Jesu, per viginti quattuor annos quibus ea in terris commoravit, comulasti : pro meritis hujus amatissimæ Sanctæ tuæ, concede mihi, quæso, munus hoc, si sit secundum sanctissimam voluntatem tuam nec adversum salutem meam.

Deinde vicies quater dicimus:

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Sancta Teresia ab Infante Jesu, ora pro nobis.



Saturday, July 30, 2016

Imagines Cenaculi Novoaureliensis

A die undecimo usque ad sextum decimo Julii, anno nostrae salutis bismillesimo sexto decimo, Familia Sancti Hieronymi convenit ad celebrandum Cenaculum in domo S. Mariae, Novae Aureliae in Ludoviciana. Per sex dies lingua Latina nobis erat non solum lingua orando sed et colloquendo. Omnes vero sacerdotes Sacrum obtulerunt erga ritum Tridentinum. Audivimus autem allocutiones a doctis viribus. Andreas enim Meszaros illustravit vitam mulierum a sancto Hieronymo laudatarum. Aloisius autem Guadarrama locutus est de documentis circa Eucharistiam Vaticanis. Et Pater Victor docuit nos vitam s. Norberti ac quae pertinent ad s. Missam antiquam. Deinde Brennus Regan de primordiis Ecclesiae et de mina mahometanismi nos erudivit. Sicut solet in Cenaculo, fuerunt ludi pro tironibus, imagines ope lucis onstensae, excursio ad urbem visitandam. Tempus tam jucundum fuit ut celerius praeteriret. 





Omnes imagines

Sunday, July 3, 2016

De consolatione philosophiae

Image

V libri de consolatione philosophiae a Boethio philosopho scripti nunc gratis et amore Dei audiuntur in sito cui nomen Librivox. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius (480 - 524 vel 525) opus maximum suum confecit ut se de afflictione consolaretur dum Papiae (olim Ticino) in carcere, jussu regis Gothorum Theodorici, detinebatur. Quo perfecto, iterum rege Theodorico jubente, Boethius occisus est. Rex enim putabat Boethium proditorem esse, quod ipse semper negaret. Ecclesia autem papiensis inter sanctorum martyrum numerum eum inscripsit. Sepulcrum ejus in ecclesia Sancti Petri abhinc nonnullos annos veneratus sum. Utinam et vobis, perpauci amici, lectio ista solacium quoddam praebeat.

Wednesday, June 1, 2016

Celebratio sancti patris nostri Philippi Neri.

Imago post preces vespertinas facta

Hoc anno non sine difficultate celebravimus sanctum patronum nostrum Philippum Nerium. Cum dies XXVI Maji esset festus Corporis Christi, permissionem accepimus ut Missa celebratura esset die Sabbati XXVII. Post nonnullas petitiones, invenimus et templum pro Vesperis pridie canendis, nempe ecclesiam s. Caroli Borromaei, et aedes pro Missa ipsa, ecclesiam s. Joannis Evangelistae. Tamen tempus defuit ut caerimoniae fidelibus nuntiarentur. Et ideo minimus concursus populi factus est. Deinde, non potuimus uti vestimentis nostris, quia frater Ronaldus sacrista aberat. Propterea usi sumus vestimentis paroeciarum et birettis chartaceis a me confectis. Postremo et gravius, patre aegrotante, frater Joannes abfuit. Nunc vero pater Joannes melius se habet.  Hebdomadarius autem precum vespertinarum fuit rev. p. Mattheus, qui obtulit etiam Missam. Et adfuit in choro amicus noster seminarius Philippus Raymundus, quod nobis valde placuit. Nos quidem soli cecinimus Vesperas, adfuerunt autem cantores in Missa qui ordinarium Gulielmi Byrd pro tribus vocibus sonaverunt. Utinam conatus noster placitus sit Deo, Virgini Deiparae, s. Philippo.

Sunday, April 3, 2016

Preces vespertinae, Ramonae


Hodie, dominica prima post Pascham, ante diem III Nonas Apriles, preces vespertinas  coram Sanctissimo cecinimus in ecclesia Immaculatae Conceptioni B.M.V. dicata, Ramonae in oppido. Hebdomarius fuit parochus rev. dom. Andreas Ramus. Commemoravimus autem Annuntiationem Mariae SS., quae cras celebrabitur. Praestavit vero fides supplementum numeri defectui.

Monday, March 28, 2016

Et valde mane...


Cappellone degli Spagnoli Santa Maria Novella Florenz-5

Optamus lectoribus nostris felicem Pascham Domini!

Imago post Officium quod dicitur Tenebrae

Jam sexdecies cecinimus officium Matutini et Laudum feriae quintae in hebdomada sancta. Hoc autem anno hebdomadarius fuit rev. dom. David Serenus, J.C.D. In choro adfuit rev. dom. Scotus Settinus. Gratias agamus parocho rev. dom. Guillelmo Dillardo, qui benigne nos accepit.

Saturday, February 27, 2016

Imagines de Missa II Dominicae Quadragesimae

Die Dominica praeterita, a.d. IX Kal. Mar., fratres Parvi Oratorii et psalmistae Chori Breviarii ad oppidum Absconditum (vulgo, Escondido) adiverunt ut ministrarent atque canerent pro rev. dom. Davide Sereno, J.C.D.  qui in paroecia S. Mariae Sacrum obtulit. Tres vero ministrantes indigenae nobiscum ministraverunt, facti acholyti et thuriferarius. 
Evangelium

Per Canonem
Elevatio


Wednesday, February 3, 2016

Missa pro defuncto Petro Leparulo

Feria secunda, Kalendis Februariis, in ecclesia Immaculatae Conceptioni Beatae Mariae Virginis dicata, Missa pro nuper defuncto amico nostro Petro Leparulo oblata est a reverendo domino Matthaeo Alejo .
Dum fratres una cum Chori Breviarii sodalibus sacerdoti ministabant, chorus canebat pulcherrimam musicam a Rolando Lasso scriptam. Gratias autem agamus fratri Ronaldo qui imagines has  fecit.