Wednesday, June 1, 2016

Celebratio sancti patris nostri Philippi Neri.

Imago post preces vespertinas facta

Hoc anno non sine difficultate celebravimus sanctum patronum nostrum Philippum Nerium. Cum dies XXVI Maji esset festus Corporis Christi, permissionem accepimus ut Missa celebratura esset die Sabbati XXVII. Post nonnullas petitiones, invenimus et templum pro Vesperis pridie canendis, nempe ecclesiam s. Caroli Borromaei, et aedes pro Missa ipsa, ecclesiam s. Joannis Evangelistae. Tamen tempus defuit ut caerimoniae fidelibus nuntiarentur. Et ideo minimus concursus populi factus est. Deinde, non potuimus uti vestimentis nostris, quia frater Ronaldus sacrista aberat. Propterea usi sumus vestimentis paroeciarum et birettis chartaceis a me confectis. Postremo et gravius, patre aegrotante, frater Joannes abfuit. Nunc vero pater Joannes melius se habet.  Hebdomadarius autem precum vespertinarum fuit rev. p. Mattheus, qui obtulit etiam Missam. Et adfuit in choro amicus noster seminarius Philippus Raymundus, quod nobis valde placuit. Nos quidem soli cecinimus Vesperas, adfuerunt autem cantores in Missa qui ordinarium Gulielmi Byrd pro tribus vocibus sonaverunt. Utinam conatus noster placitus sit Deo, Virgini Deiparae, s. Philippo.

No comments: