Monday, April 3, 2017

Peregrinatio quadragesimalis

Die dominico Passionis, a.d. IV Non. Apr., due Fratres Parvi Oratorii peregrini facti sunt in peregrinatione quadragesimali ab abbatia s. Michaelis, ubi canonici praemostratenses habitant, usque ad antiquam missionem s. Joannis Capistrani. Ante discessum ex abbatia, pereregrini et vexilla benedictionem acceperunt a rev. P. Chrysostomo. Quindecim quidem denae Rosarii mariani et plurimi cantus recitati sunt per viam. Hora autem orationis nona, rev. P. Sarbellius duxit. coronam Divinae Misericordiae. Tandem, cum pervenissemus ad sacellum s. Juniperi Serrae, ibi  P. Sarbellius, Fratre ei ministrante, sacrosanctum Missae sacrificium obtulit erga ritum Romanum antiquiorem.













2 comments:

Iacobus Barbarus said...

His temporibus Missam Sanctam erga ritum Romanum antiquum audire magna Dei gratia est. Pro dolor vero, quemadmodum multis in locis fit, in oppido meo Sacrificium erga illum ritum a sacerdotibus non celebratur. Homines quidam sunt, inter quos etiam sacerdotes, qui ob ignorantiam illum ritum fidelibus nocere posse censent. Utcumque adorationis eucharisticae perpetuae Capellam hic habemus, unde magna animi quiete quandolibet ab Hostia Sancta sive adorare sive precari nobis licet.

bedwere said...

Opto te ritu antiquiore fructum iri, amice. Fortasse autem jam scis de his sitibus:

http://asociacionliturgicamagnificat.blogspot.com/
http://santabarbaradelareina.blogspot.com/