Saturday, December 21, 2013
Saturday, November 9, 2013
Plurimae Celebrationes
Cum in urbe nostra Frater Aschleius caerimonarius adesset, plurimas celebrationes nuper habuimus. Pridie enim Kalendas Novembres cecinimus preces vespertinas in honorem sanctorum omnium in ecclesia Dominae nostrae Rosarii dicata. Imago photographica ista, precibus completis, facta est:
Deinde, Kalendibus Novembris, rev. patre Josepho parocho instante, reversi sumus ad eamdem ecclesiam ut secundas vesperas caneremus. De quo tamen imagines desunt. Sabbato autem, ante diem IV Nonas Novembres, pro sacro quod in ecclesia s. Caroli Borromaei rev. dom. Burtus in commemorationem omnium fidelium defunctorum obferret, cum cecinimus tum ministravimus. De quo autem imagines necnon sonus adsunt:
Factum per Admarket's flickrSLiDR.
Postremo, die dominica, a.d. III Nonas Novembres, iterum vesperas cecinimus cum patre Josepho in Domina nostra Rosarii. Fatigati autem, felices quidem, dum Romanae Ecclesiae traditio Didacopoli vivat et crescat.
Wednesday, October 16, 2013
De antimensio nostro
Sicut explicatur in pellicula hac, antimension confecimus super quod sacerdotes pro nobis celebrantes sacrosanctum Missae sacrificium offerant. Antimension enim loco sacrae petrae adhibetur in qua reliquiae sanctorum positae sunt. In nostro autem antimensio, reliquiae sancti Cornelii Papae et sancti Georgii insunt. Pulchra vero historia sancti Georgii in Legenda Aurea a Jacobo de Voragine conscripta invenitur. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
![]() |
Sanctus Cornelius Papa et Martyr |
![]() |
Sanctus Georgius Martyr |
Reliquaria in antimensio nostro |
Sigilla reliquariorum |
Pontifex, postquam aliquas authenticas Reliquias Sanctorum Martyrum recognoverit, eas in parvo quodam sacculo includit, qui in angulo dextero lintei benedicendi assuatur; deinde linteum benedicit, dicens:
V: Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R: Qui fecit caelum et terram.
V: Dominus vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Majestatem tuam, Domine, humiliter imploramus, ut Linteum hoc ad suscipienda populi tui munera præparatum, per nostræ humilitatis servitium bene+dicere, sanctifi+care et conse+crare digneris: ut super eo sanctum sacrificium tibi offerre valeamus, ad honorem beatissimæ Virginis Mariæ, Sanctorum NN, quorum Reliquias in eo reposuimus, et omnium Sanctorum: et præsta; ut per hæc sacrosancta mysteria vincula peccatorum nostrorum absolvantur, maculæ deleantur, veniæ impetrentur, gratiæ acquirantur, quatenus una cum Sanctis et Electis tuis vitam percipere mereamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Et aspergit illud aqua benedicta.
Monday, October 14, 2013
Missa votiva in honorem s. Philippi Nerii.
Die Sabbati 12o Octobris (ante diem IV Idus Octobres), ad Sanctum Joannem a Cruce in Limoneto (vulgo, Lemon Grove) congregati, ministravimus cecinimusque in Missa in honorem sancti patris nostri Philippi Nerii a rev. p. Harrio Neely, O.S.A., oblata. Cum dies S. Philippi festus 26us Maji sit, non potuimus digne eum celebrare, nullo sacerdote parato. Amicus enim noster p. Harrius aegrotabat nec inventi sunt alii qui Missarum solemnia offerent in vice ejus. Laeti vero sumus cum p. Harrius annis oneratus tum valitudine melior sit, qui optime cecinerit Missam s. Philippi Nerii.
Reverentia ad altare |
Post sacrum |
Friday, September 27, 2013
Litania humilitatis

Litania Humilitatis
Jesu, mitis et humilis corde,
R. exaudi me
A cupiditate, ut amer,
R. libera me Domine.
A cupiditate, ut exalter,
R. libera me Domine.
A cupiditate, ut honorer,
R. libera me Domine.
A cupiditate, ut lauder,
R. libera me Domine.
A cupiditate, ut aliis praeferar,
R. libera me Domine.
A cupiditate, ut consular,
R. libera me Domine.
A cupiditate, ut approber,
R. libera me Domine.
A timore, ne humilier,
R. libera me Domine.
A timore, ne spernar,
R. libera me Domine.
A timore, ne contemnar,
R. libera me Domine.
A timore, ne calumniam feram,
R. libera me Domine.
A timore, ne oblivioni tradar,
R. libera me Domine.
A timore, ne irridear,
R. libera me Domine.
A timore, ne iniuriam accipiam,
R. libera me Domine.
A timore, ne suspiciar,
R. libera me Domine.
Ut magis alii amentur quam ego,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.
Ut magis alii aestimentur quam ego,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.
Ut alii extollantur in mundi existimatione, ego autem minuar,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.
Ut alii eligantur, ego autem omittar,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.
Ut alii mihi in omnibus rebus preferantur,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.
Ut alii sanctiores me sint, quamquam ego sum tam sanctus quam esse possum,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.
Sunday, September 22, 2013
Dominica XVIII post Pentecosten: ad Vesperas.
Ecce, amici, imago nostrum cum rev. domino Eugenio Sta.Ana, adjutore in paroecia sancto Vincentio de Paulo dicata. Hodie enim, a.d. X Kal Oct, preces vespertinas illic cecinimus. Dominus autem Eugenius indutus est pluviale viridi nuper empto, Deo favente, redibimus mense futuro in eamdem ecclesiam ad canendas preces vespertinas.
Sunday, September 15, 2013
Novum pluviale viride
Kalendis Septembris, die dominico, sacro celebrato in domo rude donatorum, in parte comitatus didacopolitani meridionali, rev. dominus Burtus Boudoin benedixit novum pluviale viride quod fratres Parvi Oratorii haud multo ante emerant. Hebdomadarius enim, qui precibus vespertinis praeest, in diebus dominicis per annum viridi pluviale indutus est. Hoc autem anno conabimur, Deo adjuvante, preces vespertinas diebus dominicis semel in mense canere.
BENEDICTIO SACERDOTALIUM INDUMENTORUM
V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum pontificália et sacerdotália seu levítica vestiménta, ad expléndum in conspéctu tuo ministérium eórum, ad honórem et decórem nóminis tui fíeri decrevísti: adésto propítius invocatiónibus nostris: ut haec induménta sacerdotália, désuper irrigánte grátia tua, ingénti benedictióne per nostrae humilitátis servítium puri+ficáre, bene+dícere et conse+cráre dignéris: ut divínis cúltibus et sacris mystériis apta et benedícta exsístant: his quoque sacris véstibus Pontífices, et Sacerdótes, seu Levítae tui indúti, ab ómnibus impulsiónibus seu tentatiónibus malignórum spirítuum muníti et defénsi esse mereántur: tuísque mystériis apte et condígne servíre et inhaerére, atque in his tibi plácite et devóte perseveráre tríbue. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.
DEUS, invíctae virtútis triumphátor, et ómnium rerum creátor ac sanctificátor: inténde propítius preces nostras ; et haec induménta levíticae, sacerdotális, et pontificális glóriae, minístris tuis fruénda, tuo ore próprio bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: omnésque eis uténtes, tuis mystériis aptos, et tibi in eis devóte ac laudabíliter serviéntes, gratos effícere dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.
DÓMINE Deus omnípotens, qui vestiménta Pontifícibus, Sacerdótibus et Levítis, in usum tabernáculi foéderis necessária, Móysen fámulum tuum ágere jussísti, eúmque spíritu sapiéntiae ad id peragéndum replevísti: haec vestiménta in usum et cultum mystérii tui bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: atque minístros altáris tui, qui ea indúerint, septifórmis Spíritus grátia dignánter repléri atque castitátis stola, beáta fácias cum bonórum fructu óperum ministérii congruéntis immortalitáte vestíri. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus. R/. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
Sunday, August 18, 2013
Habemus osculatoria!
A.d. XIX Kal. Sep., in vigilia Assumptionis Beatae Mariae Virginis, sacerdote non dato, convenimus in domum Andreae postulantis ut preces vespertinas privatim effunderemus. Oratione completa, recreatione autem nondum incepta, Frater Joannes patefecit osculatoria (sive tabulas pacis, sive lapides pacis) nuper argentata. Quibus quippe utemur, more oratoriano, in exercitiis spiritualibus.
![]() |
Fratres et postulantes |
![]() |
Frater Georgius et Frater Joannes ostendunt osculatoria. |
![]() |
Manubria osculatoriorum. |
Sunday, June 30, 2013
In Festo Sanctorum Petri et Pauli.
Heri, a.d. III Kal. Jul., cum dies festus sanctorum Petri et Pauli esset, Rev. Dom. Burtus Boudoin sacrosactum Missae sacrificium, ritu Romano antiquiore, obtulit in ecclesia sancto Carolo Borromaeo dicata, in parte Didacopoleos quae Litus Imperiale vocatur. Fratres autem Parvi Oratorii sodalesque Chori Breviarii et ad altare ministraverunt et cantus gregorianos cecinerunt. Nonnulli vero ex paroecia adulescentes a Lino sacrista ducti gratissimi adjuvaverunt nos. Plurimae quidem pulchrae imagines photographicae a rectore nostro Fratre Ronaldo factae sunt, quae vobis libenter ostendimus.
Monday, May 6, 2013
Dominica V post Pascha: ad Vesperas
Die quinta Maji, dominica V post Pascha, Fratres Parvi Oratorii cum psalmistis Chori Breviarii convenerunt in ecclesia Didacopolitana s. Vincentio a Paulo dicata ubi preces vespertinae in cantu gregoriano effusae sunt. Quarum autem precum hebdomadarius fuit, primum in vita sua, rev. dominus Eugenius Sancta Anna. Qua de causa valde gaudemus ac domino Eugenio congratulamur. Deo autem volente, semel in mense in eadem ecclesia congregantes, posthac vesperas canemus.
Photogrammata:
Factum per Admarket's flickrSLiDR.
Imagines motoriae:
Photogrammata:
Factum per Admarket's flickrSLiDR.
Imagines motoriae:
Sunday, March 31, 2013
Felix Pascha!
![]() |
Noli me tangere. Beatus Angelicus |
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia,
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Optamus lectoribus nostris dilectissimis felix Pascha resurrectionis!
Thursday, March 28, 2013
Tenebrae MMXIII
Heri convenimus in ecclesia Sancto Joanni Evangelistae dicata ut caneremus preces feriae quintae ad matutinum et laudes. Quae preces, Tenebrae nominatae, jam per tredecim annos a nobis oblatae sunt. Hebdomadarius autem fuit rev. p. Harrius Neely, O.S.A., praesente etiam in choro rev. dom. Eugenio Sta.Ana. Deinde, precibus expletis, reversi in sacristia a manibus p. Harrii benedictionem accepimus. Expectamus autem alias imagines photographicas quas vobis libenter ostendemus.
Novum:
Saturday, March 23, 2013
Deus autem noster in caelo et in terra.
In hac brevi pellicula Frater Georgius intonat quintum psalmum ad Vesperas de dominica: Deus autem noster in caelo. Apud enim ecclesiam s. Caroli Borromaei convenimus quarta dominica Quadragesimae ut preces vespertina cum benedictione sanctissimi sacramenti fierent. Cras autem erit dominica palmarum et initium septimanae sanctae. Istisque diebus iterum et fortiter discimus Deum nostrum non solum in caelo esse sed etiam in terra. Nam unigenitus Filius Dei Christus Jesus in ligno crucis suspensus est, offerens Patri semetipsum ad redimendum hominem a potestate tenebrarum, qui homo dignus fiat recipere Spiritum adoptionis filiorum Dei. Mirabile crucis sacramentum quod a morte vitam protulit! Vobis exopto Passionis tempus fructuosum.
Wednesday, February 20, 2013
Feria quarta cinerum MMXIII
Die 13 Februarii, sive Idibus Februariis, ad ecclesiam s. Annae a parocho reverendo domino Carolo Gismondi, F.S.S.P. convocati sumus ut cantus Gregorianos caneremus. Die enim illa Romanae Ecclesiae incipit tempus quadragesimale quod usque ad Dominicam Resurrectionis se extendit. Ante autem missam diei, Romae et in Italia, Christi fidelium capita cinere asperguntur, in aliis quidem civitatibus ubi Anglice homines loquuntur, frontes cinere signatae sunt. Idem tamen monitum est, si Latine celebretur:
Memento, homo
Ecclesia s. Annae dicata |
Fratres canentes |
Sunday, February 3, 2013
Lumen ad revelationem gentium
Die secundo Februarii Ecclesia festum commemorat tribus nominibus adornatum. Diebus enim nostris ille dies praecipue dicitur Praesentatio Domini, quia Verbum incarnatum ad templum Hierosolymitanum praesentatum est a parentibus. Festum autem noncupatur et Purificatio Beatae Mariae Virginis, quia Mater Dei, purificatione non indigens sed legem mosaicam adimplens, quadraginta diebus post partum, par turturum vel columbarum Deo obtulit pro divino primogenito suo. Postremo, Missa candelarum a Christi fidelibus dies noncupatur quia in eo candelae benedicuntur ac in processione geruntur. Candelae enim Christum Filum Dei significant, quem Simeon justus, accipiens in ulnas, lumen ad revelationem gentium recognovit. Propterea ter laetanter fratres ac psalmistae, congregati in sacello s. Augustini, ministraverunt ac cecinerunt in Missarum solemnibus quae rev. p. Harrius Neely, O.S.A., devote celebravit. Inspiciatis, ergo, lectores carissimi, imagines de die festo quas vobis libenter ostendo.
Subscribe to:
Posts (Atom)