Sabbato ante diem sextum nonas Decembres, dies festus Immaculatae Conceptionis magnae Matris Dei, Mariae sanctissimae, digne celebratus est in ecclesia s. Joannis a Cruce in Lemoneto (vulgo Lemon Grove). Ibidem congregati sunt fratres Parvi Oratorii, inter quos erat frater Jonathas nuperrime Londinio reversus, ut ministrarent atque canerent in sacrosancto Missae sacrificio quod rev. p. Harrius Neely, O.S.A. obtulit. Cum omnia ad majorem Dei glariam semper fiant, concursus autem fidelium haud modicus replevit nos gaudio.
Imagines a domina Nuntia P. captae.