Saturday, April 5, 2025

Habēmus frātrēs, quī in sōlemnibus sacrīs prō dēfūnctīs ministrāvērunt

Mēnsē Februāriō duo novī frātrēs Parvī Ōrātōriī factī sunt, nempe Hadriānus et Marlus. Quī Londīnium prōgressī, in Parvō Ōrātōriō, precibus vespertīnīs explētīs, benedictiōnem per reliquia S. Philippī accēperunt.



Aliquot mēnsibus post vīdī tandem eōs simul ministrantēs in Missā prō dēfūnctā Mātre Frātris Stephanī prīdiē kalendīs Aprīlibus in templō S. Annæ. Subitō enim mihi abeundum fuit propter fīliolum meum quī in ipsā aede mīnxit! Omnia munda mundīs, secundum S. Paulum!


Deō favente, et ego cum illīs erō feriā sextā et Sabbatō hebdomadæ sanctæ ut ante ortum Sōlis, Philippō domī dormiente,  Matutinum et Laudēs  canāmus.

Wednesday, October 23, 2024

Iterum cum frātribus

Etsī hīs diēbus occupātus in rēbus familiāribus rārē cum frātribus conveniō, adfuī ad prīmās Vesperās S. Michaēlis in templō Beātae Mariae ā Rosāriō et ad sacram prōcessiōnem in diē dominicā sequentī. Plūrēs imāginēs hīc inveniētis. Grātiās reverendō patrī Jōsēphō agimus!

Thursday, August 1, 2024

Vesperae S. Petrī ad vincula

 Tandem vesperās iterum in templō S. Annae heri celebrāvimus in honōrem S. Petrī ad vincula. Hebdomadārius fuit reverendus pater Jēsus Valentiola FSSP ā sēmināriīs adjūvātus. Deō grātiās!




Tuesday, December 19, 2023

Post scrīptum ad Fīdūciam supplicantem

Roman Ritual Title 11 

Beātissimus Pater Franciscus ūsum antīquiōris Rītuālis Rōmānī omnibus sacerdōtibus misericorditer concēdit quī nūptiās sodomītārum, lesbiacārum, aliōrumque perversōrum benedīcere et sānctificāre dignentur.

Thursday, December 7, 2023

Vesperae Sānctōrum Omnium

Misericordiā, ut ita dīcam, Vāticānā imperante, licet nōbīs tantummodo in ecclēsiā s. Annæ Divīnum Officium canere. Quod fēcimus in fēstō Omnium Sānctōrum ad prīmās Vesperās. Grātiās ergō agāmus parochō et rev. Jēsū Valentiolæ quī præfuit. 



Omnēs imāginēs 

Monday, April 17, 2023

Tenebrae

Hōc annō, uxōre aegrōtante, nōn adfuī ad cantum Tenebrārum, nempe officiī Mātūtīnī et Laudum in hebdomadā sānctā. Multī autem iter fēcērunt ad templum Anglōrum Martyrum in Murriēta, ubi Tenebrae prō fēriā quīnta factae sunt. Quibus praefuit dominus Stephanus Portārius.

Potuī saltem ad Tenebrās in templō sānctae Annae adesse, fēriā sextā et Sabbatō sānctō. Ibi hebdomadārius fuit pater Jēsus Valentiola.