Sunday, March 23, 2014

De secundis vesperis sancti Josephi

File:Saint Joseph with the Infant Jesus by Guido Reni, c 1635.jpg
Sanctus Joseph cum Puero Jesu (c. 1635). Guido Reni pinxit (1575–1642)

Die decimo nono Martii (nempe, a.d. XIV Kal. Apr.) dies festus Sancti Josephi in Ecclesia Romana celebratur. Propterea ad ecclesiam sancto Carolo Borromaeo in Litore Imperiali dicatam convenimus ad preces vespertinas canendas in honorem castissimi sponsi beatae Mariae Virginis. Ibidem hebdomadarius fuit rev. Burtus Boudoin, qui adjutor exstitit in paroecia illa. Si autem abfuistis, nunc potestis imagines motorias has spectare, quas Frater Jonathas apte confecit. 


Thursday, March 6, 2014

Feria IV Cinerum

Cum mos nobis sit canere Feria IV Cinerum in ecclesia s. Annae dicata, quae sub Fraternitatis s. Petri curatela exstitit, die 5o Martii (antiquis, a.d. II Nonas Martias), illic convenimus ad jejunium Quadragesimae bene incipiendum. Frater autem noster Jonathas iterum pulchrum opus cum imaginibus musicaque confecit, ut ostenderet laborem nostrum. Quo Fruimini, dilecti lectores!