Sunday, March 21, 2010

Invitatio ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi

Invitati estis, amici, ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi, quod Tampae, in urbe Floridae, fiet a die 2o usque ad diem 7um mensis Augusti anno Domini 2010. Ibi lingua Latina nobis erit sermo communis non solum in celebrationibus liturgicis, sed etiam in allocutionibus de re catholica et in jucundis lusionibus. In loco amoeno manebimus, apud Praetorium Franciscanum, cui pro sumptibus victus et domicilii debentur $295 vel $375, si soli in cubiculis esse vultis. Ad Cenaculum participandum, mittite schedam inscriptionis ad Familiae secretarium:

MR. J. G. HALISKY
Attorney-at-Law
507 S. Prospect Avenue
Clearwater, Florida 33756
U.S.A.
FAX : (727-442-4750)
INSCRIPTIO INTERRETIALIS (i.e., e-mail) : jogranhier (at) pngusa (dot) net

Si tamen questiones mihi miseritis, libenter vobis respondebo: bedwere (at) yahoo (dot) com

Monday, March 15, 2010

Missa Feriae VI post Dom. III et Vesperae Dominicae IV in Quadragesima

Fratres Parvi Oratorii Didacopoli et Chori Breviarii sodales bis in tribus diebus apud Monasterium s. Augustini adfuerunt. Feria enim VI (die Veneris), 12mo Martii, rev. patre Henrico Neely, O.S.A. missarum solemnia celebrante, fratre Davide ei ministrante, alii gregorianos proprios et ordinarios cantus cecinerunt. Feriae in tempore Quadragesimae longas lectiones habent ex Antiquo Testamento electas quae praefigurant Novi Testamenti eventus. In photographia hic imposita, pater Henricus canit lectionem ex libro Numerorum de aqua quam per Moysen Deus Pater Israelitis dedit in deserto. In Evangelio autem audivimus de vitae aeternae aqua quam Dominus Jesus, Dei Filius, daturus est fidelibus suis. Si cantus proprii audire vultis, pulsate ligamen.

Die dominica reversi sunt fratres necnon sodales ut preces vespertinas per cantum effunderent. Ab urbe Franciscopoli evolavit Jacobus, quem jucundissime rividimus. Pater Henricus, cum novum pluviale (quod dicitur etiam cappa) induisset, pro celebratione hebdomadarius factus est. Photographia hic imposita nos ostendit post eventum. Sed Joannes et imagines mobiles impressit, a vobis utique videndas:

Friday, March 5, 2010

Preces Vespertinae, Die Dominico 28vo Februarii

Post aliquot menses ex ultima vice, fratres Parvi Oratorii et psalmistae Chori Breviarii iterum preces vespertinas cecinerunt apud monasterium s. Augustini, Didacopoli. Hebdomadarius fuit rev. P. Henricus Neely, O.S.A. Inter psalmistas libenter accepimus Jacobum C., qui, Franciscopoli habitans et Sancti Andreae in Scotia studens, huc volavit ut nobiscum Vesperas celebraret. Antiphona ex Evangelio diei de transfiguratione Domini spiritus nostros ad contemplandam Veritatem elevavit necnon eos roboravit ad quadragesimale jejunium prosequendum. Precibus vespertinis expletis, Exercitia Oratorii recititata sunt. Deinde apud Joannis casam convenimus ubi parvum convivium habitum est.