Tuesday, June 25, 2019

VINCULUM perficitur

Saluto vos, lectores optatissimi, a Carolina Septentrionali, ubi adsum ad conventum Latinitatis vivae nomine VINCULUM apud Collegium Abbatiae Belmontianae. Ibi magistra Annula, ab aliis magistris veri nominis coadjuvata necnon a servo vestro, per unam hebdomadam lepide docet Christifideles discipulos linguam Latinam. Die autem dominica imago nostra picta est ante ostium cathedralis S. Patricii, Carolinopoli. Cras vero, conventu perfecto, redibo Didacopolin.