Wednesday, August 16, 2017

Imagines de Missa Assumptionis Beatae Mariae Virginis

Heri in die festo Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis, rev. dominus Burtus Boudoin sacrum obtulit, opitulantibus fratribus Parvi Oratorii et Chori Breviarii sodalibus. Adfuit vero et chorus musicorum qui dulcissime cecinerunt musicam a Joanne Petro Aloysio Prænestino compositam, quæ nempe nominatur Missa assumpta est Maria. Postea, secundum morem Germanicum, dominus Burtus benedixit flores. Nunnulli autem gustaverunt placentam quæ Joannes noster emit.

Sacerdos legit introitum

Ad evangelium

Sermo

Per canonem Romanum

Benedictio florum

Placenta

Addendum: Ave Maria a fratre Joanne composita.

Tuesday, August 1, 2017

Conventus cui nomen Veterum Sapientia

His diebus, lectores eximii, adsum ad Latinitatis vivæ conventum qui nominatur Veterum Sapientia, apud Collegium Abbatiæ Belmontanæ, in Carolina Septentrionali. Etsi conventus præcipue ordinatur ad sacerdotes, religiosos, seminaristas, benigne acceperunt me, humilem fratrem Parvi Oratorii. Hodie autem mane, cum surrexissem, ministravi duas Missas erga ritum Romanum antiquiorem. Deinde, jentaculo sumpto, auscultavi optimam magistram Annulam, amatissimum rev. p. Coemgenum, insignem doctorem Joannem Pepinum. Post prandium iterum jucundis lectionibus fructi sumus, quas iidem magistri præbuerunt. Cras autem expectamus allocutionem rev. domini Roberti Spatari et plures alias usque ad feriam sextam. Videtur sane optimus conventus et tironibus et veteranis. 

Bac-new-seal
Sigillum Collegii Abbatiae Belmontanae


Imago a magistra Annula picta ad participes comiter accipiendos.