Wednesday, November 26, 2008

Vesperae Ultimae Dominicae post Pentecosten

Die 23 Novembris, fratres Parvi Oratorii Didacopoli preces vespertinas effunderunt in ecclesia s. Annae. Ultima dominica post Pentecosten erat secundum ritum Romanum classicum. Hebdomadarius fuit rev. dom. Carolus Gismondi, F.S.S.P., parochus paroeciae illae. In choro aderat etiam rev. pater Joannes Lyons, O.M.V.
Sex fratres Parvi Oratorii in presbyterio psalmos cecinerunt, ducti a magistro caerimoniae Esselega Paver, cum septimus frater, magister musicae Joannes Polhamus, organum caneret. Gratias agimus dominulae Rachel Gray quae nobis photographias humanissime misit.

Monday, November 24, 2008

Missa Pontificalis pro Defuncto Sacerdote

Feria sexta, die 21 in mense Novembris, Absconditi ("Escondido" Anglice immo vero Hispanice) in California, in ecclesia sanctae Mariae, reverendissimus dominus Episcopus auxiliarius dioeceseos Sancti Didaci Salvator Cordileone missarum solemnia celebravit pro nuper defuncto sacerdote amico suo cui nomen erat dominus Antonius Thomas Ferrero. Episcopus adjuvatus est a rev. dom. Carolus Gismondi, F.S.S.P., parochus s. Annae, a rev. patre Justino Ramos, O. Praem., qui functus est ut diaconus, et a rev. patre Victore Szczurek, O. Praem., qui functus est ut subdiaconus. Fratres et postulantes parvi Oratorii Didacopoli ministraverunt pro clericis, ducti a priore caerimonario Esselega Paver, cui opitulatus est alter caerimonarius Joannes Polhamus. Cantores Bach Collegii Didacopoli cecinerunt musicam scriptam ab Orlando Lasso et Joanne Polhamo.

Dominus Antonius Thomas Miles Sancti Sepulchri fuit et album mantelum cum cruce Hierosolymitana habebat.


Pater Justinus mitram simplicem inponit super caput Episcopi

Episcopus sedet in faldisterio (sella)

Episcopus elevat calicem pretiosissimi sanguinis Domini nostri Jesu Christi