Friday, February 20, 2015

Memento homo!


Ante diem XII Kalendas Martias, Feria Quarta Cinerum, fratres et psalmistae ordinarium et proprium Missae cecinerunt in ecclesia S. Annae dicata. Sicut enim in praeteritis annis, parochus rev. dom. Carolus Gismondi, F.S.S.P.  invitavit nos ut antiquum venerabilemque ritum vocibus nostris comitaremur. Incipiente nempe Quadragesima, christifideles sacris cineribus aspergentur, dum audiunt verba monitaria haec:

Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris (cfr. Gen. 3,19).

Sacrum autem oblatum est a rev. dom. Gregorio Eichman, F.S.S.P., juvenibus ex paroecia ei bene ministrantibus. Caerimonia perfecta,  rev. dom. Federicus Masutti,  F.S.S.P. signum crucis impressit super frontes nostras.

Ash Wednesday 2015 
Ash Wednesday 2015 
Ash Wednesday 2015 
Ash Wednesday 2015 
Ash Wednesday 2015 
Ash Wednesday 2015 
Ash Wednesday 2015

Sunday, February 15, 2015

Missa in festo Sancti Valentini

Sanctus Valentinus, Presbyter et Martyr Romanus celeberrimus, quo patronus sponsorum sit, pro amore Christi vitam suam tradidit. De quo autem fere nihil certum est.  Dies attamen festus ejus libentissime, more Catholico, celebratus est in ecclesia Sancti Caroli Borromaei, Litore Imperiali, ubi rev. dom. Burtus Boudoin sacrum obtulit, fratribus ministrantibus ac canentibus cum Chori Breviarii  sodalibus necnon Coetu de Musica Antiqua. Coetus enim ille cecinit pulchram Missam ab Italico musico Claudio Monte Verdi compositam pro quattuor vocibus. Gratias ergo agimus dom. Burto et Coetui de Musica Antiqua, per quos mens nostra iterum elevata est ad Deum.

Familia 

Coetus de Musica Antiqua

Evangelium nuntiatur

Offertorium

Consecratio

Pueri actuose participantes


Elevatio praeclari calicis.


Wednesday, February 4, 2015

Missa in Festo Sancti Joannis Bosco

Pridie Kalendas Februarias dies festus s. Joannis Bosco celebratus est in ecclesia Immaculatae Conceptionis B.M.V. in Urbe Vetere. Parochus enim rev. dominus Richardus Perozich sacrosanctum Missae sacrificium obtulit erga ritum Romanum antiquiorem. Fratres quidem Parvi Oratorii ac sodales Chori Breviarii ad altare ministraverunt atque  proprium Gregorianum cecinerunt, chorus autem polyphonicum ordinarium ab illustri musico Gulielmo Byrd compositum cecinit. Sacro inde perfecto, dominus Richardus reliquias s. Joannis  venerationis causa Christifidelibus praesentavit. Postremo, in aula propinqua, pellicula cinematographica de s. Joannis Bosco vita omnibus ostensa est.  

Lectio Evangelii

Dominus Richardus Canonem Romanum legit

Idem

Elevatio calicis sangunis Domini.