Heri, in recessu in paroecia S. Caroli Borromaei, Litore Imperiali, septimo decimo anno, fratres Parvi Oratorii Didacopolitani una cum psalmistis Chori Breviarii cecinerunt officium matutini et laudum feriae sextae. Hebdomariusque fuit rev. dominus Matthaeus, qui in imagine pictus est ad sinistram seminarii Raymundi Philippi.
Thursday, April 13, 2017
Wednesday, April 12, 2017
Pro pace
Orationes pro pace ex situ qui Preces Latinae appellatur:
DA pacem, Domine, in diebus nostris, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
Oremus:
Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
DA, Domine, propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuæ adjuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
AVE, augustissima Regina pacis, sanctissima Mater Dei, per sacratissimum Cor Jesu Filii tui Principis pacis, fac ut quiescat ira ipsius et regnet super nos in pace. Memorare, o piissima Virgo Maria, non esse auditum a sæculo quemquam tua petentem suffragia esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te venio. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. Amen.
Monday, April 3, 2017
Peregrinatio quadragesimalis
Die dominico Passionis, a.d. IV Non. Apr., due Fratres Parvi Oratorii peregrini facti sunt in peregrinatione quadragesimali ab abbatia s. Michaelis, ubi canonici praemostratenses habitant, usque ad antiquam missionem s. Joannis Capistrani. Ante discessum ex abbatia, pereregrini et vexilla benedictionem acceperunt a rev. P. Chrysostomo. Quindecim quidem denae Rosarii mariani et plurimi cantus recitati sunt per viam. Hora autem orationis nona, rev. P. Sarbellius duxit. coronam Divinae Misericordiae. Tandem, cum pervenissemus ad sacellum s. Juniperi Serrae, ibi P. Sarbellius, Fratre ei ministrante, sacrosanctum Missae sacrificium obtulit erga ritum Romanum antiquiorem.
Subscribe to:
Posts (Atom)