Thursday, May 28, 2015

Lectio Operis de Imitatione Christi

Tegumentum quo discum compactum potes tegere.

Nuper completa est, amici lectores, lectio tutius operis de imitatione Christi. Quod  plurimas Christianorum generationes spiritaliter enutrivit,  nunc  licet gratis et amore Dei auscultare. Potestis enim in sito cui nomen Librivox.org invenire paginam ligamina ad recordationes  continentem. Tota lectio paulo minus quam octo horas perdurat. Fruimini ergo!

Tuesday, May 26, 2015

Cum complerentur dies Pentecostes

Die Pentecostes, a.d. IX Kal. Jun., preces vespertinae cantae sunt in ecclesia Immaculatae Conceptioni dicata, in Urbe Vetere, quae est antiquissima pars Didacopoleos. Hebdomadarius, cui maximas agimus gratias, factus est rev. dom. Andreas Ramos, qui descenderat ab oppido Ramona ut digne solemnitatem nobiscum celebraret. Adfuit autem et filius fratris Jonathae, puer nomine Lucas, qui pridie sumpserat primam Communionem. Circiter XXX fideles comitati sunt nos, aliis visitatoribus breviter prospicientibus. Iterum illuc revertemur in mense Junio ad festum s. Philippi Nerii celebrandum, qui hodie, Octava Pentecostes vigente,  ritu antiquiore celebrari non licet.







Friday, May 15, 2015

In festo sancti Gregorii Nazianzeni

Sabbato, a.d. VII Idus Majas, die festo sancti Gregorii Nazianzeni, rev. dominus Gregorius Eichman, F.S.S.P. sacrum obtulit in ecclesia Immaculatae Conceptioni dicata. Sicut nobis mos est, ministravimus ei et proprium Missae cecinimus. Chorus autem musicorum ordinarium a Thoma Tallis compositum cecinit, magna cum fidelium aedificatione. Auscultate, amici lectores, pulchram musicam dum admiremini imagines moventes.