Monday, March 19, 2018

Imagines Vesperarum Quartae Dominicae in Quadragesima

Imagines hae, amici, factae sunt per Vesperas Dominicae quae vulgo dicitur Laetare ob verba in introitu sanctae Missae. Illa vero die licet uti vestibus rosaceis ut spiritualis laetitia significetur. Nos autem convenimus in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, Limoneto, ubi rev. dominus Petrus Navarra, diaconis ministrantibus, praefuit sacrae caerimoniae. Qui usi sunt tribus novis pluvialibus rosaceis nuperrime ab India emptis.  

























Tuesday, March 13, 2018

Veterum Sapientia pro Christi Fidelibus

Annula  Llewellyn magistra Latinitatis vivae optima
Hoc anno  conventus de lingua Latina viva nomine Veterum Sapientia pro omnibus fidelibus Catholicis fiet apud Collegium Abbatiae Belmontianae, a die 24o Junii ad diem 30um ejusdem mensis. Praeerit autem optima magistra Annula Llewellyn, olim discipula patris Reginaldi Foster, O.C.D.  Inspicite ergo situm conventus et quam primum sponsionem mittite!

Sunday, March 4, 2018

Imagines peregrinationis hodiernae

Hodie, a.d. IV Non. Mar., iter fecit ab abbatia S. Michaelis ad sacellum S. Juniperi Serrae, in oppido S. Joanne Capistrano. Preces autem multae necnon cantici per viam recitati sunt. Tandem sacrosanctum Missae sacrificium oblatum est a rev. patre Sarbellio. Deo gratias!