Saturday, February 25, 2012

Missa in feria quarta cinerum

Feria quarta cinerum, quae a.d. VIII Kal. Mar. facta est, fratres Parvi Oratorii, psalmistae Chori Breviarii et mulieres cantrices convenerunt apud ecclesiam s. Annae, matri beatae virginis Mariae, dicatam. Ibi enim a reverendo dom. Carolo Gismondi, F.S.S.P, parocho illius paroeciae invitati erant ad canendos cantus in distributione cinerum et per Missam. Sacrificium autem rev. dom Joel Kiefer obtulit, qui bene cecinit et christifideles aedificavit. Deinde, post sacri finem, fratres acceperunt cineres super frontibus suis a tertio sacerdoti, rev. dom. Federico Masutti, F.S.S.P., ex patria Argentina nuper  Didacopolin reverso. Constat autem magnum concursum populi factum esse, cum fere dugenti homines adfuerint. 

Fratres et psalmistae cum sacerdotibus s. Annae et cantricibus.

Friday, February 3, 2012

Missa in purificatione beatae Mariae virginis.

Cantores
Dominus Burtus benedicit candelas.

Heri, a.d. IV Non. Feb., dies festus purificationis beatae Mariae virginis celebratus est in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, in oppido Limoneto (vulgo, Lemon Grove). Fratres enim Parvi Oratorii et sodales Chori Breviarii cecinerunt  ministraveruntque in missa a reverendo domino Burto Boudoin oblata. Duae autem cantrices nos comitatae sunt, omnibus vocibus simul laudes Deo canentibus. Magnus quidem fuit concursus fidelium, qui circiter centum numerati sunt, inter quos nonnullae Hispanicae mulieres gerentes simulacrum pueri Jesu, sicut eis mos est in die illa. Quod autem fit in imitatione Matris Dei primogenitum suum Filium in templo Hierosolymitano sistentis. .