Thursday, November 26, 2015

Imagines de Vesperis ultimae Dominicae post Pentecosten





Servo vestro absente, fratres Parvi Oratorii optime se gesserunt canentes preces vespertinas ultimae Dominicae post Pentecosten in templo Immaculatae Conceptioni dicato. Glorior ergo in fratribus meis qui non indigent adjutorio hominis. Nam hebdomadarius, rev. domino Richardo Perozich, transmisit mihi  epistulam gratulatoriam a pia muliere quae opere Dei per fratres valde aedificata erat. Mactete virtute, fratres!

Wednesday, November 4, 2015

Imagines de festo Sanctorum omnium et de commemoratione omnium fidelium defunctorum

In Vigilia Sanctorum Omnium,
ad primas Vesperas,
in ecclesia divo Carolo Borromaeo dicata.










Kalendis Novembris
Ad secundas Vesperas Sanctorum Omnium
in ecclesia Immaculatae Beatae Mariae Virginis Conceptioni dicata






In commemoratione omnium fidelium defunctorum,
ad Missam,
in ecclesia Immaculatae Beatae Mariae Virginis Conceptioni dicata



































Per tres dies fratres Parvi Oratorii cum psalmistis Chori Breviarii laudes Deo ter fuderunt. Pervigilio enim Sanctorum Omnium preces vespertinae cantae sunt in ecclesia sancti Caroli Borromaei, Litore Imperiali, hebodmadario rev. dom. Burto Boudoin. Deinde, Kalendis Novembris, in ecclesia Immaculatae Conceptionis, secundae preces vespertinae auditae sunt, hebdomadario rev. patre Hariio Neely, O.S.A. Postremo, ante diem iv Nonas Novembres, Missa pro omnibus fidelibus defunctis celebrata est in eodem templo a rev. dom. Mattheo Alejo. Sacro expleto, absolutio ter facta est. Primo, in ecclesia ipsa. Secondo, cum eo per vias Veteris Urbis processisemus, ubi in antiquo sacello requiescit dominus Josephus Aguirre, qui domum suam donavit ut fieret prima ecclesia paroecialis Didacopolitana. Tertio, in propinquo campo sancto ecclesiae adnexo. Benigne suscipiat Deus orationes servorum suorum.