Wednesday, October 24, 2018

Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!

Corpore vero simul non habitamus sed animo. Convenimus tamen in unum ad Deum laudandum. Die enim Sabbati 20o Octobris, a.d. XIII Kal. Nov. more antiquorum, Iliceto (vulgo Encinitas), Reverendissimus Dominus Salvator Cordileonis, archiepiscopus Franciscopolitanus, celebravit Missam pro anniversario obitus sacerdotis amici, Rev.ssimi Dom. Antonii Ferrarii. Pro autem diacono ministravit Rev. Dom. Antonio Dorsa, pro subdiacono Rev. Dom. Jacobus Bahash, parochus. Rev. Dom Burtus Boudoin astitit.  Fratres cum multis psalmistis Chori Breviarii cecinerunt Laudes aliquosque Missae cantus et ministraverunt. Chorus autem polyphonicus pulchre cecinit Missam pro defunctis a Thoma Ludovico de Victoria. Inspicite imagines a Fratre Joanne factas et pelliculam a fratre Jonatha.











Deinde, Feria II, a.d. XI Kal. Nov., Rev. Rev. Dom. Joannes Lugdunus, F.S.S.P. parochus Sancta Annae benigne ibi obtulit sacrosanctum Missae sacrificium in honorem Sancti Philippi patronis nostri pro bono fratrum. Cui gratias maximas agimus.