Sunday, January 26, 2014

In Conversione sancti Pauli

Die Sabbati, a.d. VIII Kal. Feb., dies conversioni beati apostoli Pauli dicatus apud ecclesiam s. Caroli Borromaei in Litore Imperiali celebratus est. Sacrum enim obtulit rev. p. Burtus Boudoin ex clero dioecesano, fratribus canentibus atque ministrantibus. Commemoratus autem est in canone Missae  Frater  Parvi Oratorii Londiniensis nuper decessus Pratricius, quem Deus misericoditer accipiat in regnum Filii sui.