Heri, a.d. IV Kal. Sep., Ecclesia dēcollātiōnem sanctī Jōannis Baptistæ recoluit. Reverendō dom. Burtō sacrum celebrānte, frātrēs ministrāvērunt ac cecinērunt. Tamen nōn licuit nōbīs in templō esse propter ēdictum prōcūrātōris Californiæ stultissimī. Magna autem crux
in quārtā imāgine cecidit dum sacerdōs tabernāculum aperiēbat. Etsī vitrum frāctum est, Deō grātiās, nihil pejōris accidit.