Saturday, April 23, 2011

Imagines de officio Tenebrarum

Die 20o Martii, convenimus in ecclesia s. Joanni evangelistae dicata ut preces quae Tenebrae dicuntur caneremus. Nam officium Matutini et Laudum in tribus diebus ante Pascha Tenebrae nominatur, quia, cantoribus canentibus, candelae extinguuntur donec ecclesia postremo tenebrosa fiat. Cum Chorus Breviarii conditus esset ut officium Tenebrarum caneret abhinc decem annis, primo preces illas effudit in ecclesia s. Maximiliani Kolbe sine hebdomadario. Hoc autem anno, hebdomadarius fuit a nobis dilectissimus rev. p. Henricus Neely, O.S.A.. In choro sedit etiam rev. dom. Georgius Sancta Anna, parochi auxiliator apud s. Joannem. Clericis gratias agimus sed et ministrantibus Davidi Lupo et Michaeli Grutae. 
Omnia parata sunt

Audite nos breviter canentes


Precibus cantis, ecce nos in sacristia.

Friday, April 1, 2011

In castris militum classicorum.

Die dominica, a.d. VI Kal. Apr. (30a Martii), fratres Parvi Oratorii ac psalmistae Chori Breviarii, a domina Carmela Pyle organum pulsatrice invitati, castra militum classicorum Miramarina introierunt. Ibi enim cantus gregorianos cecinerunt in Missa erga novum missale Romanum celebrata a reverendo patre Paulo Shaughnessy, S.J. 
Sacro oblato, mensa nobis parata est ut crustula, olera, et fructus sumeremus atque potiones sorbiremus. Gratias agamus ob hospitalitatem!

Thursday, March 10, 2011

Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris!

Feria quarta Cinerum, a.d. VIII Id. Mar. (die nono Martii), psalmistae Chorus Breviarii et fratres Parvi Oratorii, a parocho rev. dom. Carolo Gismondi vocati, apud s. Annae ecclesiam, cantus sanctae Missae gregorianos cecinerunt. In die illa quadrigesimale jejunium incipit, et cineres benedictae fidelibus imponuntur, dum finis noster recolatur:
Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris!
Tempus enim poenitentiae est, quo homo mentem suam a temporalibus bonis avertat ad aeterna bona amplectanda. In photogrammate supra imposito, quod post sacrum captum est, signum cinerum bene visibile in frontibus nostris est: Deo favente, sit et in cordibus nostris.

Tuesday, March 1, 2011

Dominica in Sexagesima

Die dominica in Sexagesima, 27a Februarii (a.d. III Kal. Mar.), Chorus Breviarii et fratres Parvi Oratorii cecinerunt s. Missae proprium ordinariumque apud ecclesiam s. Mariae in oppido Abscondito (vulgo, Escondido), rev. patre Henrico Neely, O.S.A. sacrum celebrante. Deinde, cum Missa oblata esset, photogramma nostri captum est, quod supra videtis. Campana autem ante nos in imagine posita anno MCMXXIX fusa est, ut prima in oppido ad Dei cultum Christi fideles excitaret.

Monday, January 17, 2011

Missa de Sancta Maria in Sabbato

Felicem annum novum! Nos bene incepimus A.D. MMXI. Die enim XV Januarii, XVIII Kal. Feb. more antiquo, Didacopoli apud ecclesiam sancti Joannis Evangelisti congregati sumus ut in honorem beatae Mariae Virginis caneremus. Pater autem Henricus Neely, O.S.A., fratre Davide ministrante, sacrum obtulit apud altare Matri Dei dicatum, sicut in imagine ista videtur:

Cum pulchra quidem Missa polyphonica a Gulielmo Byrd composita per scholam trium cantorum (nempe Joannis, Matthaei, Richardique) in ecclesia resonaret, reliqui autem fratres Parvi Oratorii cantus proprios Gregorianos cecinerunt. Istic Missam pro tribus vocibus audire potestis:

Kyrie, Missa ternis vocibus

Tuesday, December 21, 2010

Felicem Christi diem natalem!


Psalmistae Chori Breviarii et Fratres Parvi Oratorii vobis ex imo corde optant felicem Christi diem natalem!


Sunday, November 21, 2010

Missa pro candidato ad sacerdotium


Feria sexta praeteritae hebdomadis, a.d. XIII Kal. Dec., apud campum Universitatis Joannis Pauli Magni, congregati sumus ut caneremus in Missa pro Stephano Marshall, ad sacerdotium candidato. Stephanus enim amicus noster est et pelliculam cinematographicam composuit illustrantem opus Chori Breviarii Fratrumque Parvi Oratorii, quod plurimi homines videant.
Nunc in Congregatione Jesu et Mariae ingressus est ubi, Deo volente, fiet sanctus sacerdos.
Missa quidem Anglice secundum Missale Romanum Pauli VI oblata est, nobis autem aliquos cantus Gregorianos canentibus, videlicet Kyrie, Sanctus, Agnus Dei. Post celebrationem, Stephanus omnibus gratias egit et, una cum matre, in photogrammate nobiscum pictus est.
Ad multos annos, Stephane!