Friday, April 6, 2012

Tenebrae MMXII


Die 4a Aprilis, pridie Nonas Aprilis, officium matutini et laudis feriae V in hebdomada sancta, quod Tenebrae nuncupatur, a fratribus et sodalibus Chori Breviarii cantum est. Convenimus enim in solito loco,  ubi jam peregimus officium annis praeteritis, nempe in ecclesia s. Joannis Evangelistae. Deinde, psalmi, responsoria, lectiones et cantica profusa sunt dum candelae singillatim extinguerentur.  Hebdomadario autem rev. dom. Eugenio Sta. Ana  gratias plurimas agimus, grati quidem sumus et rev. p. Reginaldo De Four, qui nos comitatus est in choro. Optamus tandem omnibus lectoribus felix Pascha resurrectionis Domini.

Responsoria canuntur tono nostro

Frater Ronaldus canit lectionem ex  Lamentationibus Jeremiae prophetae

Cantores canunt antiphonam parva voce

Andreas extinguit candelem in fine uniuscujusque psalmi

Coetus noster cum rev. dom.  Eugenio Sta. Ana et rev. p. Reginaldo De Four.

Thursday, March 29, 2012

Secundae vesperae in festo Annuntiationis B.M.V.

Feria secunda, a.d. VII Kal. Apr., dies festa Annuntiationis Beatae Mariae Virginis celebrata est a sancta Romana Ecclesia. Dies enim Annuntiationis, quae  accidit a.d. VIII Kal. Apr., cum dies dominica Quadragesimae hoc anno fuisset,  posticipata est. Reverendus autem dominus Burtus Boudoin, adjutor parochi, nos invitavit ad ecclesiam divo Carolo Borromeo dicatam ac in Litore Imperiali sitam, ut secundas vesperas caneremus in honorem Virginis Deiparae. Propterea Fratres Parvi Oratorii, psalmistae Chori Breviarii, quibus adjuctus est Linus, sacrista s. Caroli, libenter cantus Gregorianos effuderunt coram circiter centum Christi fidelibus. Deo volente, iterum revertemur ad ecclesiam illam ubi benignissime recepti sumus. 

Jonathan et Ronaldus

Nos omnes cum dom. Burto Boudoin

Saturday, March 17, 2012

Missa in sabbato post III dominicam Quadragesimae


Reverendus pater Harrius Neely, O.S.A.
Sacrosancta Romana Ecclesia ferias in Quadragesima  propriis cantibus celebrat, qui tamen rariter audiuntur extra monasteriorum claustra. Sed hodie, a. d. XVI Kal. Apr.,  fratres Parvi Oratorii et psalmistae Chori Breviarii opus dederunt ut Missa in cantu a rev. p. Harrio Neely, O.S.A. offerretur in ecclesia s. Joannis Evangelistae. Joannes enim duxit Thomam, Richardum, Jonathamque cantores, dum David, Georgius et Robertus p Harrio ministrarent. Pellicula autem totius ceremoniae hic inspici potest:  


 
Pellicula ex Justin.tv

Saturday, March 3, 2012

De Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi

Sancta Missa celebrata per praeteritum Cenaculum

Venite ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi, quod fiet in pulchra urbe Orlando, in Florida, apud Dumum Sancti Petri. Huius quidem hebdomadae omnis dies plenus erit oratione liturgica et devotionali, allocutionibus thematum catholicorum et confabulatione inter participes. Etiam, haec omnia Latine peragentur! Quae lingua nos adunat in Ecclesia Catholica Romana transcenditque singulas culturas et linguas.


Sub patrocinio Familiae Sancti Hieronymi

22 -27 Julii, 2012

320 - 445 USD


Situs officialis Familiae Sancti Hieronymi cum invitatione Latina et Anglica et scheda inscriptionis

Die autem 29a Februarii secretarius Familiae hospes fuit societatis televisificae EWTN, emissione quae nominatur EWTN Live.

Saturday, February 25, 2012

Missa in feria quarta cinerum

Feria quarta cinerum, quae a.d. VIII Kal. Mar. facta est, fratres Parvi Oratorii, psalmistae Chori Breviarii et mulieres cantrices convenerunt apud ecclesiam s. Annae, matri beatae virginis Mariae, dicatam. Ibi enim a reverendo dom. Carolo Gismondi, F.S.S.P, parocho illius paroeciae invitati erant ad canendos cantus in distributione cinerum et per Missam. Sacrificium autem rev. dom Joel Kiefer obtulit, qui bene cecinit et christifideles aedificavit. Deinde, post sacri finem, fratres acceperunt cineres super frontibus suis a tertio sacerdoti, rev. dom. Federico Masutti, F.S.S.P., ex patria Argentina nuper  Didacopolin reverso. Constat autem magnum concursum populi factum esse, cum fere dugenti homines adfuerint. 

Fratres et psalmistae cum sacerdotibus s. Annae et cantricibus.

Friday, February 3, 2012

Missa in purificatione beatae Mariae virginis.

Cantores
Dominus Burtus benedicit candelas.

Heri, a.d. IV Non. Feb., dies festus purificationis beatae Mariae virginis celebratus est in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, in oppido Limoneto (vulgo, Lemon Grove). Fratres enim Parvi Oratorii et sodales Chori Breviarii cecinerunt  ministraveruntque in missa a reverendo domino Burto Boudoin oblata. Duae autem cantrices nos comitatae sunt, omnibus vocibus simul laudes Deo canentibus. Magnus quidem fuit concursus fidelium, qui circiter centum numerati sunt, inter quos nonnullae Hispanicae mulieres gerentes simulacrum pueri Jesu, sicut eis mos est in die illa. Quod autem fit in imitatione Matris Dei primogenitum suum Filium in templo Hierosolymitano sistentis. . 

Saturday, December 10, 2011

Missa in honorem beatae Mariae Virginis, tempore Adventus

Hodie, a.d. IV Id. Dec. (10o Decembris), hora decima, reverendus pater Harrius Neely, O.S.A. Missam votivam beatae Mariae Virginis in Sabbato celebravit apud ecclesiam S. Johannis Evangelistae. Fratres autem Parvi Oratorii ac psalmistae Chori Breviarii et ministraverunt et cecinerunt proprium necnon ordinarium Missae. In tempore autem Adventus Domini, saepe recitamus hunc versum:
Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum. (Is. 45:8),

qui expectationem Christi significat, desiderati ab omnibus gentibus. Hoc enim tempore introitus Missae in honorem Matris Dei tali modo incipit et sic Missa "Rorate" cognominatur.

Ante communionem

Canentes antiphonam Marianam
Revertimur ad sacristiam