Sunday, March 31, 2013

Felix Pascha!

Noli me tangere.
Beatus Angelicus
Regina coeli, laetare, alleluia: 
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit sicut dixit, alleluia. 
Ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia, 
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.


Optamus lectoribus nostris dilectissimis felix Pascha resurrectionis!

Thursday, March 28, 2013

Tenebrae MMXIII

Heri convenimus in ecclesia Sancto Joanni Evangelistae dicata ut caneremus preces feriae quintae ad matutinum et laudes. Quae preces, Tenebrae nominatae, jam per tredecim annos a nobis oblatae sunt. Hebdomadarius autem fuit rev. p. Harrius Neely, O.S.A., praesente etiam in choro rev. dom. Eugenio Sta.Ana. Deinde, precibus expletis, reversi in sacristia a manibus p. Harrii benedictionem accepimus. Expectamus autem alias imagines photographicas quas vobis libenter ostendemus. 

Novum:

 

Imagines a domina L.B. praebitae.

Saturday, March 23, 2013

Deus autem noster in caelo et in terra.

In hac brevi pellicula Frater Georgius intonat quintum psalmum ad Vesperas de dominica: Deus autem noster in caelo. Apud enim ecclesiam s. Caroli Borromaei convenimus quarta dominica Quadragesimae ut preces vespertina cum benedictione sanctissimi sacramenti fierent. Cras autem erit dominica palmarum et initium septimanae sanctae. Istisque diebus iterum et fortiter discimus Deum nostrum non solum in caelo esse sed etiam in terra. Nam unigenitus Filius Dei Christus Jesus in ligno crucis suspensus est, offerens Patri semetipsum ad redimendum hominem a potestate tenebrarum, qui homo dignus fiat recipere Spiritum adoptionis filiorum Dei.  Mirabile crucis sacramentum quod a morte vitam protulit! Vobis exopto Passionis tempus fructuosum.

Wednesday, February 20, 2013

Feria quarta cinerum MMXIII

Die 13 Februarii, sive Idibus Februariis, ad ecclesiam s. Annae a parocho reverendo domino Carolo Gismondi, F.S.S.P. convocati sumus  ut cantus Gregorianos caneremus. Die enim illa Romanae Ecclesiae incipit tempus quadragesimale quod usque ad Dominicam Resurrectionis se extendit. Ante autem missam diei, Romae et in Italia, Christi fidelium capita cinere asperguntur, in aliis quidem civitatibus ubi Anglice homines loquuntur, frontes cinere signatae sunt. Idem tamen monitum est, si Latine celebretur: 

Mementohomo,quia pulvis eset in pulverem reverteris 

Ecclesia s. Annae dicata

Fratres canentes

Sunday, February 3, 2013

Lumen ad revelationem gentium

Die secundo Februarii Ecclesia festum commemorat tribus nominibus adornatum. Diebus enim nostris ille dies praecipue dicitur Praesentatio Domini, quia Verbum incarnatum ad templum Hierosolymitanum praesentatum est a parentibus. Festum autem noncupatur et Purificatio Beatae Mariae Virginis, quia Mater Dei, purificatione non indigens sed legem mosaicam adimplens, quadraginta diebus post partum, par turturum vel columbarum Deo obtulit pro divino primogenito suo. Postremo, Missa candelarum a Christi fidelibus dies noncupatur quia in eo candelae benedicuntur ac in processione geruntur. Candelae enim Christum Filum Dei significant, quem Simeon justus, accipiens in ulnas, lumen ad revelationem gentium recognovit. Propterea ter laetanter fratres ac psalmistae, congregati in sacello s. Augustini, ministraverunt ac cecinerunt in Missarum solemnibus quae rev. p. Harrius Neely, O.S.A., devote celebravit. Inspiciatis, ergo, lectores carissimi, imagines de die festo quas vobis libenter ostendo.
 

Wednesday, December 12, 2012

In Immaculata Conceptione Beatae Mariae Virginis

Sabbato ante diem sextum nonas Decembres, dies festus Immaculatae Conceptionis magnae Matris Dei, Mariae sanctissimae, digne celebratus est in ecclesia s. Joannis a Cruce in Lemoneto (vulgo Lemon Grove). Ibidem congregati sunt fratres Parvi Oratorii, inter quos erat frater Jonathas nuperrime Londinio reversus, ut ministrarent atque canerent in sacrosancto Missae sacrificio quod rev. p. Harrius Neely, O.S.A. obtulit. Cum omnia ad majorem Dei glariam semper fiant, concursus autem fidelium  haud modicus replevit nos gaudio.

 Imagines a domina Nuntia P. captae.




Monday, November 5, 2012

Quod fecimus per praeteritam septimanam

Chorus Breviarii et Fratres Parvi Oratorii multa fecerunt per praeteritam septimanam. Die enim dominica 28a Octobris, ab urbe  Cincinnatopoli frater Esselega, rei liturgicae peritus, Didacopolin pervenit ut nos doceret ac adjuvaret. Incepimus igitur feria secunda, in ecclesia s. Joannis a Cruce dicata, ubi Missa pro defunctis a rev. domino Burto Boudoin oblata est in suffragium animae mulieris cujsdam, Jocosa nomine, quae mense Augusto repente obiit. Jocosa autem Chori Breviarii amica  facta erat, cum frequentaret nostras prolusiones quae in ecclesia praedicta habentur necnon caerimonias tum eodem tum aliubi. Deinde, pridie Kalendas Novembres, preces vespertinas in honorem sanctorum omnium celebravimus in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii, in Parva Italia. Doleo autem quia desunt photogrammata de istis eventibus. Habemus tamen pelliculam de Missa quae, die secundo Novembris, in ecclesia s. Caroli Borromaei ab eodem dom. Burto celebrata est,  in commemorationem omnium fidelium defunctorum:


Postremo, heri processio eucharistica facta est a Domina Nostra Rosarii usque ad ecclesiam cathedralem sancti Josephi. Photogramma autem ostendint nonnullos fratres cum militibus Columbi ante januam ecclesiae:

Hodie denique Esselega quidem Cincinnatopolin reversus est, Joannes autem  Londinium profectus est. Ambobus ergo iter tutum optamus,