Wednesday, February 3, 2016

Missa pro defuncto Petro Leparulo

Feria secunda, Kalendis Februariis, in ecclesia Immaculatae Conceptioni Beatae Mariae Virginis dicata, Missa pro nuper defuncto amico nostro Petro Leparulo oblata est a reverendo domino Matthaeo Alejo .
Dum fratres una cum Chori Breviarii sodalibus sacerdoti ministabant, chorus canebat pulcherrimam musicam a Rolando Lasso scriptam. Gratias autem agamus fratri Ronaldo qui imagines has  fecit.








































Thursday, January 28, 2016

Cenaculum MMXVI



Hoc anno Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi fiet Novae Aureliae in Ludoviciana a die 11a usque ad diem 16am mensis Julii. Sciant autem qui Familiam ignorant Cenaculum esse annuum Catholicorum Latine loquentium conventum. Sicut in praeteritis Cenaculis, liturgia, allocutiones et colloquia inter Familiae sodales sola lingua Latine erunt. Libenter autem respondebo interrogationibus vestris.

Saturday, December 26, 2015

Missa in honorem S. Stephani Protomartyris

Hodie, ante diem VII Kalendas Januarias, Missa s. Stephani in ecclesia beatae Mariae virginis Immaculatae Conceptionis dicata celebrata est a parocho, reverendo domino Richardo Perozich, ministrantibus atque canentibus fratribus Parvi Oratorii necnon Chori Breviarii psalmistis. Sacerdos autem sermocinans monuit nos ut beatum Stephanum imitaremur confitendo Dominum Jesum Christum, verum Deum et verum hominem, salvatorem nostrum.


















Saturday, December 19, 2015

Lectio Regulae sancti Benedicti

Ecce, amici lectores, lectio regulae sancti Benedicti Nursiani nuper confecta. Spero vero fore ut fruamini. 


Opto vobis carisque vestris felicem diem Natalem Domini et prosperum novum annum!

Saturday, December 5, 2015

Lectio Sancti Augustini Confessionum


Invenitur, lectores carissimi, in situ cui nomen Librivox lectio ista de S. Augustini Confessionum libris tredecim. Etsi non semper sermo Augustini facile intelligitur, nam de rebus altissimis ille loquitur, multoties auscultando sensus paulatim liquet.

Thursday, November 26, 2015

Imagines de Vesperis ultimae Dominicae post Pentecosten





Servo vestro absente, fratres Parvi Oratorii optime se gesserunt canentes preces vespertinas ultimae Dominicae post Pentecosten in templo Immaculatae Conceptioni dicato. Glorior ergo in fratribus meis qui non indigent adjutorio hominis. Nam hebdomadarius, rev. domino Richardo Perozich, transmisit mihi  epistulam gratulatoriam a pia muliere quae opere Dei per fratres valde aedificata erat. Mactete virtute, fratres!