Nudius tertius, a.d. XVII Kal. Feb., sancta Missa erga ritum Romanum antiquum celebrata est a reverendo domino Scoto Septimo in ecclesia Immaculato Mariae Cordi dicata, in oppido Ramonae. Quod, nisi fallimur, primum illic factus est a templo condito. Fratres autem Parvi Oratorii cecinerunt et sacerdoti ministraverunt, quattuor taediferis ex paroecia auxiliantibus.
Wednesday, January 18, 2017
Monday, December 26, 2016
Imagines et sonus ex Missa in festo sancti Stephani
Hodie, a.d. VII Kal. Jan., die festo sancti Stephani, Missa erga ritum Romanum antiquiorem oblata est a reverendo domino Christophoro Mahowald, F.S.S.P. Limoneti, in ecclesia s. Joannis a Cruce. Sicut solemus, ministravimus ad altare et cecinimus proprium ac ordinarium in cantu Gregoriano. Frater autem noster Jonathas et pulchras imagines machina photographica fecit et sonus servavit. Fruimini ergo, amici lectores, inspicientes et audientes. Felicem autem octavam Nativitatis Domini vobis exopto.
Thursday, December 22, 2016
Felicem Diem Natalem Domini!
Tuesday, November 1, 2016
Consecratio altaris portatilis
A.d. XIII Kal. Nov., Burlingtoniae, Monte Viride, in ecclesia co-cathedrali s. Josepho dicata, rev. dominus Brianus O'Donnell erga ritum Romanum antiquum altare portatile consecravit. Hic quidem imagines mobiles inspicite. Rubricae autem in Pontificale Romano inveniuntur.
Saturday, September 24, 2016
Novena ad Sanctam Teresiam ab Infante Jesu
Hodie incipit novena ad Sanctam Teresiam ab Infante Jesu quæ per "parvam viam" suam multas ad Deum duxit ducitque animas.
Dicimus:
Sancta Trinitas, Pater Deus, Fili Deus, Spiritus Sancte Deus, gratias ago Tibi propter omnes benedictiones et munera, quæ super animam servæ tuæ Teresiæ ab Infante Jesu, per viginti quattuor annos quibus ea in terris commoravit, comulasti : pro meritis hujus amatissimæ Sanctæ tuæ, concede mihi, quæso, munus hoc, si sit secundum sanctissimam voluntatem tuam nec adversum salutem meam.
Dicimus:
Sancta Trinitas, Pater Deus, Fili Deus, Spiritus Sancte Deus, gratias ago Tibi propter omnes benedictiones et munera, quæ super animam servæ tuæ Teresiæ ab Infante Jesu, per viginti quattuor annos quibus ea in terris commoravit, comulasti : pro meritis hujus amatissimæ Sanctæ tuæ, concede mihi, quæso, munus hoc, si sit secundum sanctissimam voluntatem tuam nec adversum salutem meam.
Deinde vicies quater dicimus:
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Sancta Teresia ab Infante Jesu, ora pro nobis.
Saturday, July 30, 2016
Imagines Cenaculi Novoaureliensis
A die undecimo usque ad sextum decimo Julii, anno nostrae salutis bismillesimo sexto decimo, Familia Sancti Hieronymi convenit ad celebrandum Cenaculum in domo S. Mariae, Novae Aureliae in Ludoviciana. Per sex dies lingua Latina nobis erat non solum lingua orando sed et colloquendo. Omnes vero sacerdotes Sacrum obtulerunt erga ritum Tridentinum. Audivimus autem allocutiones a doctis viribus. Andreas enim Meszaros illustravit vitam mulierum a sancto Hieronymo laudatarum. Aloisius autem Guadarrama locutus est de documentis circa Eucharistiam Vaticanis. Et Pater Victor docuit nos vitam s. Norberti ac quae pertinent ad s. Missam antiquam. Deinde Brennus Regan de primordiis Ecclesiae et de mina mahometanismi nos erudivit. Sicut solet in Cenaculo, fuerunt ludi pro tironibus, imagines ope lucis onstensae, excursio ad urbem visitandam. Tempus tam jucundum fuit ut celerius praeteriret.
Omnes imagines
Sunday, July 3, 2016
De consolatione philosophiae
V libri de consolatione philosophiae a Boethio philosopho scripti nunc gratis et amore Dei audiuntur in sito cui nomen Librivox. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius (480 - 524 vel 525) opus maximum suum confecit ut se de afflictione consolaretur dum Papiae (olim Ticino) in carcere, jussu regis Gothorum Theodorici, detinebatur. Quo perfecto, iterum rege Theodorico jubente, Boethius occisus est. Rex enim putabat Boethium proditorem esse, quod ipse semper negaret. Ecclesia autem papiensis inter sanctorum martyrum numerum eum inscripsit. Sepulcrum ejus in ecclesia Sancti Petri abhinc nonnullos annos veneratus sum. Utinam et vobis, perpauci amici, lectio ista solacium quoddam praebeat.
Subscribe to:
Posts (Atom)


