Tuesday, March 13, 2018

Veterum Sapientia pro Christi Fidelibus

Annula  Llewellyn magistra Latinitatis vivae optima
Hoc anno  conventus de lingua Latina viva nomine Veterum Sapientia pro omnibus fidelibus Catholicis fiet apud Collegium Abbatiae Belmontianae, a die 24o Junii ad diem 30um ejusdem mensis. Praeerit autem optima magistra Annula Llewellyn, olim discipula patris Reginaldi Foster, O.C.D.  Inspicite ergo situm conventus et quam primum sponsionem mittite!

Sunday, March 4, 2018

Imagines peregrinationis hodiernae

Hodie, a.d. IV Non. Mar., iter fecit ab abbatia S. Michaelis ad sacellum S. Juniperi Serrae, in oppido S. Joanne Capistrano. Preces autem multae necnon cantici per viam recitati sunt. Tandem sacrosanctum Missae sacrificium oblatum est a rev. patre Sarbellio. Deo gratias!










Monday, February 26, 2018

In Festo Sancti Matthiae Apostoli

Die Saturni a.d. IV Kal. Mar., congregati sumus in ecclesia sancti Caroli Borromaei, Littore Imperali, ubi rev. dom. Burtus Boudoin sacrum obtulit celebrans sanctum Matthiam. Novae autem pulchraeque chartae ad memoriam sacerdotis confirmandam positae sunt super ara. Quas artifex Daniel Mitsui fecit.   






Tuesday, January 9, 2018

Duo imagines ex Vesperis votivis de Epiphania

Die dominica, a.d. VII Id. Jan., preces vespertinas in festo Epiphaniae votivas cecinimus in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, Limoneti. Hebdomarius autem fuit rev. Petrus Navarra, parochus, cui ministraverunt pluviale induti diaconi duo. Optamus vero lectoribus nostris prosperum felicemque annum MMXVIII post Christum natum.



Tuesday, December 26, 2017

Imago nostri post Missam s. Stephani picta

Hodie a.d. VII Kal. Jan., in festo s. Stephani protomartyris, Limoneti, in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata. rev. dom. Christophorus Mahowald, F.S.S.P. sacrosanctum Missae sacrificium obtulit.  Cui quidem libenter ministravimus. Inter autem cantores qui cantum Gregorianum cecinerunt adfuit frater noster Robertus Kleim quem longe non vidimus. Iterum optamus lectoribus nostris felicem octavam Nativitatis Domini.

Thursday, November 16, 2017

Epistola pro bono Familiae Sancti Hieronymi

Correggio - Madonna and Child with Sts Jerome and Mary Magdalen (The Day) - WGA05327

R. sodalibus Familiae Sancti Hieronymi sal. in Domino Nostro Jesu Christo Rege


Spero vos omnes sanitate gaudere tam in mente quam in corpore. Scribo autem pro bono Familiae epistulam hanc desiderans ut ad statum ejus animos attendatis. Per novem enim annos fructus sum Cenaculis Familiae Sancti Hieronymi, ubi Latinitatem christianam didici, amicos inveni, spiritualia beneficia accepi. Propterea gratias ago secretario Familiae, domino Joanni Halisky ac proli ejus qui jugiter laboraverunt. Tamen, nullo culpando, paulatim Familia videtur ob mutatas hominum condiciones non perficere finem suum. Nam, etsi devotio erga Summum Pontificem (Constitutio Familiae Sancti Hieronymi I,1) et cultus divinus (C.F.S.H. I,2) semper servati sint, studium linguae Latinae minuitur (C.F.S.H. I,3). Tirones enim Latinam non discunt, aliqui sermone vulgari semper loquuntur, nonnulli facundissimi oratores, qui olim saepe aderant, non amplius frequentant. Hoc quidem anno non adfui ad Cenaculum propter conventum negotii mei qui fere eodem tempore fiebat. Adfui autem ad conventum nomine Veterum Sapientia in Collegio Abbatiae Belmontanae. Ibique potui duo comparare. Statim vero mirari coeperam quam apte omnia in conventu illo regerentur. Primo enim, ante quam veri nominis conventus inciperet, magistra Annula (Nancy) Llewellyn, Anglice una tantum loquens, jusjurandum exegit a nobis ne sermone vulgari per hebdomadam uteremur. Quod vero conservavimus. Deinde cotidie illa docebat tirones (sed et veteranos) Latine loqui et picturis explicabat acroases, etiam ab aliis prolatas, dum ipsae habebantur. Quarum vero doctissimi de Latinitate biblica, patristica, scholastica, classica, humanistica oratores proprie et eleganter eloquebantur. Tandem mea sponte interrogavi patrem Coemgenum cupidus discendi qua de causa eadem ratio non servaretur in Familia. Pater autem, a me longius sollicitatus, tria de Familia reformanda consilia, quae antea a Consilio Generali rejecta erant, ostendit mihi. Nunc vero rogabit quis: licetne mutari Familia? Sicut enim Doctor Angelicus docet, quando mutatur lex, diminuitur vis constrictiva legis, inquantum tollitur consuetudo. (Summa Theologiae Iª-IIae, q. 97 a. 2 co.). Tamen lex humana oportet mutari ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat et propter mutationem conditionum hominum (S.T. Iª-IIae q. 97 a. 1 co.). Ergo, ut perficiatur finis Familiae et ob mutatas condiciones, non solum licet sed debet.
Ideo a consiliis patris Coemgeni inspiratus, consilia haec omnibus Familiae sodalibus patefacio:


I. In Cenaculo stipendia dentur oratoribus magistrisque ne saltem impensa sint eis solvenda pro itinere, victu mansioneve. Sic enim optimi Latinistae aderunt ad Cenaculum.
II. Ad oratorum stipendia solvenda, Familia, 501(c)(3) societas facta, sollicitet dona ab hominibus.
III. In unoquoque Cenaculo comitia fiant ut sodales qui adsunt de statu Familiae colloquantur et eligant consiliarios ac secretarium. Si autem sacerdos Praeses Familiae detur, ipse eligat sibi secretarium.
IV. Ubi oporteat, emendetur Familiae Constitutio ad consilia perficienda.


Concedat tandem Deus per Beatam Virginem et Sanctum Hieronymum ut sacerdos ex lectoribus viriliter surgat et Familiae praesit.


Valete omnes in Domino.


RL


P.S.

Omnes responsus publicabuntur in diario interretiali hoc, ubi etiam potestis respondere.

Missa sancti Didaci, patroni Didacopoleos


Idibus Novembribus,  in die festo sancti Didaci Confessoris, patroni urbis nostrae, reverendus dominus Antonius Dorsa, F.S.S.P., magna cum pietate, sacrum obtulit in templo Immaculatae BMV Conceptioni dicato. Nos autem ministravimus ei atque cantus Gregorianos cecinimus.