Monday, January 17, 2011

Missa de Sancta Maria in Sabbato

Felicem annum novum! Nos bene incepimus A.D. MMXI. Die enim XV Januarii, XVIII Kal. Feb. more antiquo, Didacopoli apud ecclesiam sancti Joannis Evangelisti congregati sumus ut in honorem beatae Mariae Virginis caneremus. Pater autem Henricus Neely, O.S.A., fratre Davide ministrante, sacrum obtulit apud altare Matri Dei dicatum, sicut in imagine ista videtur:

Cum pulchra quidem Missa polyphonica a Gulielmo Byrd composita per scholam trium cantorum (nempe Joannis, Matthaei, Richardique) in ecclesia resonaret, reliqui autem fratres Parvi Oratorii cantus proprios Gregorianos cecinerunt. Istic Missam pro tribus vocibus audire potestis:

Kyrie, Missa ternis vocibus

Tuesday, December 21, 2010

Felicem Christi diem natalem!


Psalmistae Chori Breviarii et Fratres Parvi Oratorii vobis ex imo corde optant felicem Christi diem natalem!


Sunday, November 21, 2010

Missa pro candidato ad sacerdotium


Feria sexta praeteritae hebdomadis, a.d. XIII Kal. Dec., apud campum Universitatis Joannis Pauli Magni, congregati sumus ut caneremus in Missa pro Stephano Marshall, ad sacerdotium candidato. Stephanus enim amicus noster est et pelliculam cinematographicam composuit illustrantem opus Chori Breviarii Fratrumque Parvi Oratorii, quod plurimi homines videant.
Nunc in Congregatione Jesu et Mariae ingressus est ubi, Deo volente, fiet sanctus sacerdos.
Missa quidem Anglice secundum Missale Romanum Pauli VI oblata est, nobis autem aliquos cantus Gregorianos canentibus, videlicet Kyrie, Sanctus, Agnus Dei. Post celebrationem, Stephanus omnibus gratias egit et, una cum matre, in photogrammate nobiscum pictus est.
Ad multos annos, Stephane!

Sunday, October 24, 2010

Missa pro defuncto sacerdote

Reverendus pater L. Dudley Day, O.S.A., qui obiit a.d. V Non. Oct., A.D. MMX, amicus nostri patris Henrici Neely fuit. Utri enim in eadem schola didicerunt. Desiderante patre Henrico sacrum in amici sui memoriam celebrare, a.d. IX Kal. Nov. reversi sumus ad sacellum monasterii s. Augustini ubi missae pro defunctis cantus gregorianos cecinimus. Cum Joannes abesset, Richardo nos bene dirigente, patris Dudley Day animam Deo misericordiarum commendavimus.







Sunday, October 10, 2010

Missa in honorem beati Joannis Henrici Newman

Dies nonus Octobris a domino nostro Papa Benedicto XVI festus in honorem beati Joannis Henrici Newman factus est. Quod magni momenti est omnibus oratorianis, cum beatus Joannis Henricus s. Philippi Nerii religionem in Anglia instituerit. Propterea sabbato a.d. VII Id. Oct., fratres Oratorii et psalmistae Chorus Breviarii reversi sunt ad ecclesiolam s. Augustini ut canerent et reverendo patri Henrico Neely, O.S.A. ministrarent in Sacro ad Anglici theologi honorem celebrato. Missa autem quae "Os justi" dicitur erga formam Missalis Romani extraordinariam oblata est, cantu quidem gregoriano adornata. Cum solemnia omnino Latine celebrata sint, duo tamen hymni Anglici a beato Joanne Henrico compositi canti sunt, qui nuncupantur "Humane duc, o Lux" atque "Laus Sanctissimo in excelsis". Beate Joannes Henrice, ora pro nobis ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Monday, August 30, 2010

In festo sancti Augustini

Photogramma a Jonatha captum

Die vigesimo octavo Augusti (a.d. IV Kal. Sep.), magno cum gaudio, dies festus s. Augustini episcopi et confessoris a fratribus celebratus est.
Nam apud ecclesiolam monasterii s. Augustini, p. Henricus Neely missarum solemnia in honorem sancti patroni sui obtuli, fatribus et Chori Breviarii psalmistis in choro canentibus. Eremitae ordinis s. Augustini, ante mutationes deprecabiles quae post concilium vaticanum secundum factae sunt, suis cantibus utebantur ad proprios sanctos honorandos. Non solum in missa s. Augustini ab augustiniano sacerdote celebrata, orationes, lectiones, alleluia, et praefatium ab usu Romano differunt, sed et pulchra sequentia "De profundis tenebrarum" canitur, quae aliunde omnino abest. Putamus prima vice ab anno MCMLXIX missam erga usum augustinianum Didacopoli celebratam esse.
Post sacrum, una cum patre Henrico, cecinimus alteram sequentiam joculatoriam adversum Lutherum, sicut invenitur in capite XXXV historiae Ordinis s. Augustini a Nicolao Crusenio conscriptae.
Deo gratias!

Hic audire potestis nonnullos cantus:

Pluria et pulchra photogrammata a fratre Ronaldo capta:

Pulsate ligamen ut largiora photographemata videatis

Sunday, August 15, 2010

Vesperae in Assumptione B.M.V.

Assumpta est Maria in coelum!

Post plurimos menses, cum jam illic adfuissemus in vigilia Sanctorum Omnium, heri reversi sumus Sanctum Joannem Capistranum ad preces vespertinas effundendas in honorem beatae virginis Mariae in coelum assumptae. Nam, ex photographemate bene intuemini quam multi viri adfuerunt in parvo presbyterio! Et amicos, qui longius abfuerant, iterum vidimus et novos homines convenimus. Reverendus autem pater Victor Szczurek, O. Praem., benignissimus hominum, hebdomarius factus est. Gratias plurimas habemus amico Davidi, praesidi "Una Voce" societatis, qui omnia praeparavit. Utinam in basilica proxima vice canamus!