Salvete, amici! In Collegio Abbatiae Belmontianae sum, ubi conventus Veterum Sapientia fit. Hic Annula, Josephus, pater Pelagius optime docent nos Latinam. Sunt vero multi seminatistae ac nonnulli sacerdotes qui linguam sanctae Romanae Ecclesiae discere volunt. Imago autem ab Annula picta salutat advenientes ad scholam.
Monday, July 30, 2018
Monday, May 7, 2018
Missa Sancti Pii V Papae Confessoris
Sabbato, a.d. 3 Non. Mai, in festo sancti Pii V, factum est sacrum in ecclesia s. Caroli Borromaei, Littore Imperiali. Celebravit enim rev. dom. Burtus Boudoin, fratribus et psalmistis ministrantibus vel canentibus. Placuit vero laudare illum optimum Romanum Pontificem Maximum, qui pro vera fide haereticos propugnavit, Turcos Europam petentes vicit, devotionem erga beatam Virginem auxit.
Tuesday, April 10, 2018
Tenebrae MMXVIII
Hoc anno cecinimus officium feriae V ad Matutinum et Laudes, quod Tenebrae nuncupatur, in sacello monasterii sancti Augustini, ubi hebdomadarius rev. pater Harrius Neely, O.S.A. nobis carissimus habitat. Nonnulli autem a longinquo venerunt ut, sive in choro sive in nave, nobiscum preces Deo effunderent.
Sunday, April 1, 2018
Surrexit Christus spes mea!
| Ab Andrea Mantegna: Resurrectio |
Antonii Vivaldi: Gloria (30') |
Optamus vobis, dilecti lectores, felicem Pascham resurrectionis Domini!
Monday, March 19, 2018
Imagines Vesperarum Quartae Dominicae in Quadragesima
Imagines hae, amici, factae sunt per Vesperas Dominicae quae vulgo dicitur Laetare ob verba in introitu sanctae Missae. Illa vero die licet uti vestibus rosaceis ut spiritualis laetitia significetur. Nos autem convenimus in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, Limoneto, ubi rev. dominus Petrus Navarra, diaconis ministrantibus, praefuit sacrae caerimoniae. Qui usi sunt tribus novis pluvialibus rosaceis nuperrime ab India emptis.
Tuesday, March 13, 2018
Veterum Sapientia pro Christi Fidelibus
| Annula Llewellyn magistra Latinitatis vivae optima |
Hoc anno conventus de lingua Latina viva nomine Veterum Sapientia pro omnibus fidelibus Catholicis fiet apud Collegium Abbatiae Belmontianae, a die 24o Junii ad diem 30um ejusdem mensis. Praeerit autem optima magistra Annula Llewellyn, olim discipula patris Reginaldi Foster, O.C.D. Inspicite ergo situm conventus et quam primum sponsionem mittite!
Sunday, March 4, 2018
Imagines peregrinationis hodiernae
Hodie, a.d. IV Non. Mar., iter fecit ab abbatia S. Michaelis ad sacellum S. Juniperi Serrae, in oppido S. Joanne Capistrano. Preces autem multae necnon cantici per viam recitati sunt. Tandem sacrosanctum Missae sacrificium oblatum est a rev. patre Sarbellio. Deo gratias!
Subscribe to:
Posts (Atom)





























