Saluto vos, lectores optatissimi, a Carolina Septentrionali, ubi adsum ad conventum Latinitatis vivae nomine VINCULUM apud Collegium Abbatiae Belmontianae. Ibi magistra Annula, ab aliis magistris veri nominis coadjuvata necnon a servo vestro, per unam hebdomadam lepide docet Christifideles discipulos linguam Latinam. Die autem dominica imago nostra picta est ante ostium cathedralis S. Patricii, Carolinopoli. Cras vero, conventu perfecto, redibo Didacopolin.
Tuesday, June 25, 2019
Tuesday, May 21, 2019
Musica ex Vesperis III Dominicae in Quadragesima
Nuper pelliculas (re vera, imagines immobiles) confeci musicam ex Vesperis III Dominicae in Quadragesima habentes. Etsi organum pessimum esset, optime Joannes pulsavit et Catharina cecinit.
Monday, May 6, 2019
Imagines de solemnibus precibus vespertinis
Die dominica tertia post Pentecosten. a.d. III Id. Mai., preces solemnes vespertinas cecinimus in ecclesia S. Annae dicata, paroecia a Fraternitate Sacerdotali S. Petri recta. Ibi parochus rev. p. Joannes Lyons hebdomadarius factus est a duobus adsistentibus adjuvatus, nempe a reverendis patribus Christiano Mahowald et Antonio Dorsa. Quibus omnibus gratias agentes speramus mox illuc nos redituros.
Sunday, April 21, 2019
Felicem Pascham
Tenebrae MMXIX
Hoc anno cecinimus officium feriae quartae ad matutinum et laudes, quod vulgo Tenebrae dicitur, Muriettae in ecclesia Sanctorum Martyrum Angliae Valliaeque. Gratias agimus Deo qui iterum nobis concessit Eum laudare. Inspicite imagines:
Friday, March 29, 2019
Imagines de precibus vespertinis
Die dominica III Quadragesimae, a.d. IX Kal. Apr., preces vespertinas cecinimus in ecclesia sancto Patricio dicata atque a rev. p. Carolo Medina, O.S.A. recta. Qui vero factus est hebdomadarius. Adfuit etiam in choro rev. p. Philippus Yang, O.S.A. ejusdem paroeciae adjutor. Gratias autem maximas agentes illis sacerdotibus, qui nos benigne susceperunt, expectamus iterum nos illuc reversuros esse ut laudes Deo simul peragamus.
Wednesday, March 6, 2019
Subscribe to:
Posts (Atom)




































