Monday, September 29, 2008

Nova et Vetera

Fratres Parvi Oratorii Didacopolitani parati sunt ministrare s. Missam et secundum novum et secundum veterem ordinem Missalis Romani. Per Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi quod occurrit mense Augusti in urbe Mobile, AL, ministravi pro rev. patre Valentino Young, O.F.M.:

Pater Valentinus benedicit fidelibus in fine celebrationis s. Missae lectae secundum formam extraordinariam Missalis Romani.

Pater Valentinus recitat Latine preces post Missam lectam.
Reverendus dominus Coemgenus Zilverberg autem secundum novum ordinem celebravit Missam votivam de Sancta Cruce, eum adjuvante rev. dom. Thoma Krupich:

Dominus Coemgenus imponit tus in turibulum:

Sunday, September 21, 2008

De Audienda Latinitate Christiana (Pars I)


Magni momenti est praesertim Catholicis Christianis non solum legere et intelligere linguam Latinam sed etiam audire et loqui (vide constitutionem apostolicam "Veterum Sapientia"). In Interrete possibile est audire nonnullos sermones, preces, vel textus de re Catholica alta voce recitatos. In hac serie certiores volo vos facere, o lectores pauci sed dilectissimi, de sitibus illis. Libenter incipio a situ "Voce Alta" reverendi domini Coemgeni Zilverberg, qui est optimus sacerdos dioeceseos Siouxormensis. In situ suo, Pater Coemgenus alta voce recitat textus Novi Catechismi et meditationes de documentis Concilii Vaticani Secundi. Auditores suos invitat tamen ut petant nova lectiones de quolibet Catholico argumento. Quid cunctaris? I ad situm Patris Coemgeni et audi vocem ejus!

Wednesday, September 10, 2008

De admissione mea ad Parvum Oratorium Londinii


Die 7 Januarii (vel a.d. VII ID. JAN.) A.D. MMVII, Londinii, factus sum frater Parvi Oratorii per caeremoniam quam videre potes deorsum:

Illa die, cum fierent exercitia Oratorii, quae constant ex precibus, hymnis, et sermone ad fovendam caritatem, candidati introducti sunt in fraternitatem a reverendo Patre Ronaldo Creighton-Jobe, cui adsistebat frater Jacobus Cross. Gratias ago Federico, amico meo Italico qui venerat mecum Londinium et moventes laeti eventi imagines cepit.

Wednesday, September 3, 2008

Domina Ulmi

In vico Portu majori, quem habitabam priusquam venirem ad Civitates Foederatas, exstitit sacellum dicatum Beatae Mariae Virgini conditum anno MDCLX. Illo tempore erat magna fames in vico sed sacerdos Apollonius Boarius frequenter precabatur una cum puella quadam juxta gypseam imaginem Matris Dei fixam ulmo arbori. Plebs pia quoque sequebatur pastorem bonum et preces suas fundebat ut calamitas finiret per intercessionem Sanctae Mariae. Mira celeritate fami terminus fuit et laeti necnon grati Portuenses ecclesiolam ubi imago contineretur aedificaverunt. Arbor caesa est et in fragmenta divisa quae familiae Portus haberent.
Fratres Oratorii discerunt hymnum Portuensem cui titulum est Italice "Madonna dell'Olmo" (Domina Ulmi, Latine) ut canerent eum per peregrinationem septem ecclesiarum de qua scripsi. Tu quoque potes eos audire et videre et, fortasse, discere hymnum: