Celeberrimus Rev. Pater Reginaldus Foster, qui vivit in Civitate Vaticana ubi in linguam Latinam vertit scripta amati Papae nostri Benedicti XVI, olim recitavit omnes sermones sancti Leonis Magni I Papae. In V saeculo post Christum natum, sanctus Leo Magnus sermones suos dicebat in festis Ecclesiae, verbi gratia in sancta Pascha, in die natali Domini, in Pentecoste, et in temporibus specialis, sicut in Quadragesima, in jejuniis Quattuor Temporum, etc. Magni momenti erat Papae Leoni debellare haereses quae minabantur fidei integritatem et unitatem Ecclesiae. Ariani negabant divinitatem Christi, monophysitae humanitatem Ejus, macedoniani blasphemabant in Spiritum Sanctum, et multi alii sequebantur falsas et detestabiles opiniones. Nihil sub sole novi! Sanctus Pater Leo Magnus non solum docebat fideles dogmata quae tenenda essent secundum veram fidem Catholicam, sed etiam hortabatur oves suas ut doctrinam confiterentur praesertim in bonis moribus, dando eleemosynas pro pauperibus, colendo virtutes et fugiendo vitia. O Latinitatis amatores, gratias agamus Rev. Domino Gario Coulter qui in situ interretiali suo collegit lectiones Patris Reginaldi pro omnibus cultoribus linguae Latinae! Ite istunc, et audite: Sancti Leonis Magni Tractatus. Pater Reginaldus optime legit sermones, adjuvans ictu vocis suae tirones ad comprehendendos textus. Cum tamen aliquae partes XCVI sermonum absint (nempe sermonis XXXIV, LIII, necnon LXXXI), ego, misellus lector, legi eas, et posui in Interrete ut omnes tractatus lecti sint pro omnibus hominibus linguam Latinam diligentibus.
Boomp3.comBoomp3.com
Boomp3.com
Boomp3.com
Imago sancti Papae Leonis Magni a Carolo Urbino, in sacello Sancti Aquilini, in basilica Sancti Laurentii Majore, Mediolani.
No comments:
Post a Comment