Sunday, August 16, 2009

In Primis Vesperis Assumptionis Beatae Mariae Virginis


Psalmistae Chori Breviarii Didacopolatini, una cum Fratribus Parvi Oratorii Didacopoli, preces vespertinas in vigilia Assumptionis Beatae Mariae Virginis cecinerunt apud Monasterium Sancti Augustini.


Pater Federicus Masutti, F.S.S.P. hebdomadarius fuit, prima ei nobiscum canente vice. Utinam multoties hoc fiat!



Sex Fratres Parvi Oratorii in choro aderant, inter quos Georgius Pecorarius, Ricardus Dawes, Robertus Lionellus, Thomas Grisius, David Turris. Tamen Johannes Polhamus organum pulchriter cecinit. Inter membra Chori Breviarii bene cecinerunt Jonathas Velascus, Andreas Morales, necnon Jacobus Covaltus, qui prima vice magisterio ceremoniarum functus est.

Membra Chori Breviarii et Fratres Parvi Oratorii Didacopoli sub Beatae Mariae in caelum Assumptae praesidium se ponunt: ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi.

3 comments:

Unknown said...

Aliqua parva errata verba emendanda sunt:

canuerunt --> cecinerunt (bis)
promisionibus --> promissionibus

Pax Domini semper vobiscum.

bedwere said...

Gratias, Magister! Inveni etiam "canuit", pro dolor!

Valeas in nomine Domini!

Patrick Sheridan said...

Eheu, non possum scribere in lingua Latina (utinam possim!); haudquaquam sum peritus (iterum, utinam essem!). Lingua vernacula (English) facilior mihi, itaque...why do you blog in Latin? I am curious. Can you recommend any exercises for an amateur Latinist (ie, me!)?

Also, if any of you are interested in J.R.R Tolkien, I run my own blog, called Singulare Ingenium. If I have committed any solecism, veniam peto...