Idibus Novembribus, apud monasterium s. Augustini, fratres Parvi Oratorii Didacopoli et psalmistae Chori Breviarii Missae celebrationem curaverunt in honorem sancti Didaci Complutensis, cujus nomine Urbs Praeclarissima Americae nuncupatur. P. Henricus Neely, O.S.A. Missam celebravit, ministrante ei fatre Davide. Sanctus Didacus, frater franciscanus laicus, natus est ca 1400 Sancto Nicolao in Baetica Provincia, obiit die 12 Novembris anno 1463 Compluto. Anno 1602, mense Novembri, Sebastianus Vizcainus, navi Sanctus Didacus cognominata, pervenit usque ad litora nostra, quae ad eundem sanctum virum commendavit. Deinde, cum nautae de navi descendissent, pridie Idus Novembres, die sancti Didaci festo secundum franciscanum calendarium, p. Antonius de Ascensione sacrum celebravit, quod prima vice in Alta California factum est.
Sanctus Didacus multis virtutibus claruit sed praecipue humilitate, sicut etiam oratio diei monet:
Numquam sat humilitas nobis est: sancte Didace, ora pro nobis!Sanctus Didacus multis virtutibus claruit sed praecipue humilitate, sicut etiam oratio diei monet:
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispositione mirabili infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius humilitati nostrae; ut piis beati Didaci Confessoris tui precibus, ad perennem in caelis gloriam sublimari mereamur.
Gratias agimus Jonathae qui duas photographias cepit:
Motum per eSnips.com |
No comments:
Post a Comment