Dominus multiplicat panes et pisces. Opus musivum saeculi XII,
Constantinopoli, in ecclesia s. Salvatoris ad Choram.
Die dominica quarta Quadragesimae, preces vespertinas in ecclesia sancto Vincetio a Paulis dicata celebravimus. Hebdomadarius autem fuit reverendus dominus Eugenius Sancta Anna, adjutor parochi. Sicut vero in tertia dominica Adventus, ita et in quarta dominica Quadragesimae licet sacerdoti induere vestimenta rosacea, cum regimen poenitentiae relaxetur, tum gaudium redemptionis anticipetur. Quod spectabitis in pelliculis a Fratre Jonatha confectis una cum filiola ejus. Mirabimini etiam in quanto discrimine res nostra fuerit: carbones enim ignei a turibulo ejecti sunt, domino Eugenio Sanctissimum Sacramentum turificante. Deo autem auxiliante, nemo contusus est. Gratias ergo magnas agamus ei, qui omnia tela nequissimi ignea extinguere postest.
Pellicula totam caerimoniam ostendens
No comments:
Post a Comment