Thursday, October 2, 2014

Missa in honorem sanctorum archangelorum


Ante diem III Kalendas Octobres, in festo sanctorum archangelorum Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, reverendus dominus Petrus Navarra, parochus ecclesiae s. Joanni a Cruce dicatae, Lemoneto in California, sacrosanctum Missae sacrificium obtulit. Ritus quidem erga novum missale Romanum a Papa Paulo VI promulgatum factus est, ars autem celebrandi antiqua pietate effulsit. Fratres enim Parvi Oratorii ac Chori Breviarii psalmistae ministraverunt ad altare necnon cantus Gregorianos cecinerunt. Sacerdos autem ipse, conversus ad Dominum, lingua Latina sacrum celebravit. Cum homines saepissime de liturgia nova et vetere disputent,  sive extollentes sive deprecantes utriusque virtutem, patet tamen  antiquae spiritum formae in novae corpus quodam modo inseri posse ad majorem Dei gloriam atque Christifidelium aedificationem.





No comments: