Ante diem X Kalendas Decembres, Romana Ecclesia colit celeberrimam Sanctam Caeciliam, patronam musicorum. Qua de causa hoc patrocinium factum sit, non est hic memorandum. Fratres autem Parvi Oratorii una cum psalmistis Chori Breviarii illam Caeciliam honoraverunt ministrantes ac canentes in Missa a rev. domino Richardo Perozich oblata in ecclesia Immaculatae Conceptionis. Putamus autem, ex anno MCMLXIX, primo missarum solemnia erga ritum antiquiorem ibi celebrata esse. Musici vero mercenarii cecinerunt ordinarium pulcherrimum, nomine Missa super Dixit Maria a Joanne Leone Hassler scriptum. Mox quidem cinematographicas mittemus vobis, nunc autem inspicite photogrammata aliqua.
No comments:
Post a Comment