Die dominica III Adventus, ante diem undevicesimam Kalendas Januarias, congregati sumus in ecclesia sancto Vincetio a Paulis dicata ad preces vespertinas canendas. Illa autem dominica Adventus Ecclesia meditatur circa verba beati Pauli apostoli ad Philippenses. Doctor enim gentium jube nos christiana modestia gaudere, expectantes adventum Domini. Propterea in Ecclesia Romana sacerdotes, depositis vestimentis violaceis, induuntur rosaceis ad guadium significandum. Expectemus ergo adventum Domini nostri Jesu Christi, veri Dei et veri hominis, qui venit puer ad redimendos nos et veniet cum gloria ad judicandos nos.
Felicem Christi natalem vobis exopto, carissimi lectores!
|
Nos omnes cum reverendo domino Eugenio Sta.Ana, rosaceo pluviale indutus. |
|
Cantor intonat hymnum pro hebdomadario |
|
Adoramus sanctissimum altaris Sacramentum |
|
Venaramur effigiem Matris Dei, Mariae sanctissimae. |
No comments:
Post a Comment