Feriae in Quadragesima pulcherrimum proprium habent quod rariter in cantu his diebus auditur. Die autem Sabbato post Dominicam quartam Quadragesimae, reverendus dominus Richardus Perozich sacrum obtulit in ecclesia Immaculatae Conceptioni dicata, fratribus ad altare ministrantibus ac cantum Gregorianum canentibus. Imagines vero hae a fatre Ronaldo pictae ostendunt crucifixum et simulacra jam velibus violaceiis cooperta, more Romanae Ecclesiae pro diebus Passionis Christi servato. Jam enim sacrista paravit ecclesiam ante Missam vespertinam. In Missa autem Sabbati usi sumus crucibus sine velibus super altare ac in processione.
No comments:
Post a Comment