Tuesday, May 26, 2015

Cum complerentur dies Pentecostes

Die Pentecostes, a.d. IX Kal. Jun., preces vespertinae cantae sunt in ecclesia Immaculatae Conceptioni dicata, in Urbe Vetere, quae est antiquissima pars Didacopoleos. Hebdomadarius, cui maximas agimus gratias, factus est rev. dom. Andreas Ramos, qui descenderat ab oppido Ramona ut digne solemnitatem nobiscum celebraret. Adfuit autem et filius fratris Jonathae, puer nomine Lucas, qui pridie sumpserat primam Communionem. Circiter XXX fideles comitati sunt nos, aliis visitatoribus breviter prospicientibus. Iterum illuc revertemur in mense Junio ad festum s. Philippi Nerii celebrandum, qui hodie, Octava Pentecostes vigente,  ritu antiquiore celebrari non licet.







No comments: