Sunday, June 21, 2015

Preces vespertinae votivae in honore sancti Philippi Nerii

Feria sexta, a.d. XIII Kal. Jul., in ecclesia Immaculatae Beatae Mariae Virginis Conceptioni dicata, vespertinae preces in honore sancti patris nostri Philippi Nerii, ritu antiquiore, solemniter celebratae sunt. Non enim licuit erga rubricas illas hoc anno per octavam Pentecostes sanctum patronum nostrum celebrare. Ideo diem elegimus omnibus commodum  optimumque. Hebdomarius autem fuit rev. dominus Andreas Ramos, a duobus pluvialistis comitatus, nempe diacono Andrea Escobedo et domino Raymondo Philippo Napuli. Quibus gratias agimus maximas. Optime autem musici cecinerunt musicam quam in imaginibus sonoribus audietis. 

















Hymnus "Pangamus Nerio," (a Gulielmo Sewell, 1895, ex Oratorio Birmingamiensi) rescriptus in FA a fratre J. B. Polhamo, magistro chori, ad 22:42;
Francisci Soriani Magnificat Primi Toni ad 28:35;
Polhami Tantum Ergo ad 49:00;
Felicis Anerii Salve Regina ad 1:01:05;
Fratrum hymnus,  Parvum Oratorium Londiniense, 1:05:15, cum discantu a JBP.
Gratias agimus  Bonae Lander et Marthae Joannae Weaver et Richardo Dawes, qui una cum magistro chori quartetum confecerunt.

No comments: