In hoc situ interretiali plurimae imagines inveniuntur de processione Eucharistica quae die dominico IV Octobris facta est Didacopoli per vias Parvae Italiae in honorem Mariae Sanctissimae Sacratissimi Rosarii. Fratres autem Parvi Oratorii, habitu confraternitatis Pretiossimi Sanguinis induti, ciborium gerebant super Sanctissimum Sacramentum, quod rev. p. Josephus Tabigue, C.R.S.P. portabat.
No comments:
Post a Comment