Friday, February 3, 2017

De Purificatione Beatae Mariae Virginis

Heri, dies festus Purificationis Beatae Mariae Virginis in ecclesia santo Joanni Evangelistae dicata Ilicinulis (vulgo, Encinitas) observatus est. Fratribus ministrantibus atque canentibus, rev. dom. Scotus Septimus candelas benedixit et, processione expleta, Missam celebravit. Tam quidem multi homines adfuerunt ut candelae deficerent.  Omnes autem Christifideles, putamus, spiritaliter recreati sunt.





Addendum

Pulchrae imagines a fratre Jonatha factae. IMG_1276B

IMG_1285_B

IMG_1286_B

IMG_1298_B

IMG_1304_B

IMG_1308_B

No comments: