Tuesday, June 13, 2017

Mysteria Sancti Joannis Baptistæ in Sacra Scriptura

Guido Reni - Baptism of Christ (Kunsthistorisches Museum)
Guido Reni (1575-1642)
Baptisma Domini


Rev. dominus Joannis Hunwicke, vir tam doctus quam humanus, mysteria sancti Joannis Baptistæ in diaro suo describit. Hic autem invenietis mysteria cum versibus Sacræ Scripturæ ad ea pertinentia. 


Primum Mysterium S.J.B.: Annuntiatio Zachariæ


  1. Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.  (Luc. 1:5-7).
  2. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. (Luc. 1:8-10).
  3. Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. (Luc. 1:11:12).
  4. Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : (Luc. 1:13-14).
  5. erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :  (Luc. 1:15-16).
  6. et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. (Luc. 1:17).
  7. Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.  (Luc. 1:18).
  8. Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. (Luc. 1:19-20).
  9. Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : (Luc. 1:21-23).
  10. post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. (Luc. 1:24-25).

Secundum Mysterium S.J.B.: Visitatio


  1. Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me.  (Is. 49:1-2).
  2. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. (Luc. 1:39-40).
  3. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :  (Luc. 1:41).
  4. et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Luc. 1:42).
  5. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.  (Luc. 1:43-45).
  6. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. (Jr. 1:4-5).
  7. Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum : quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.  (Jr. 1:6-8).
  8. Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo : ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. (Jr. 1:9-10).
  9. Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. (Jr. 1:17).
  10. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. (Jr. 1:18-19).

Tertium Mysterium S.J.B.: Nativitas


  1. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.  (Luc. 1:57-58).
  2. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. (Luc. 1:59-60).
  3. Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.  (Luc. 1:61-62).
  4. Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. (Luc. 1:63-64).
  5. Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. (Luc. 1:65-66).
  6. Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens : Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ : et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus : (Luc. 1:67-70).
  7. salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos : ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis  (Luc. 1:71-73).
  8. ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,  (Luc. 1:74-76).
  9. ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum  per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Luc. 1:77-79).
  10. Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. (Luc. 1:80).

Quartum Mysterium S.J.B.: Baptisma Domini


  1. Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.  (Jo. 1:19-20).
  2. Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. (Jo. 1:21).
  3. Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.  (Jo. 1:22-23).
  4. Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. (Jo. 1:24-26).
  5. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. (Jo. 1:27-28).
  6. Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. : (Mat. 3:11-12).
  7. Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?  Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.  (Mat. 3:13-15).
  8. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.  (Mat. 3:16-17).
  9. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. (Jo. 1:29-31).
  10. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. (Jo. 1:32-34).

Quintum Mysterium S.J.B.: Decollatio


  1. Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.  (Mc. 6:17).
  2. Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (Mc. 6:18).
  3. Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.  (Mc. 6:19-20).
  4. Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : (Mc. 6:21).
  5. cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :  (Mc. 6:22).
  6. et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ. : (Mc. 6:23-24).
  7. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.  (Mc. 6:25).
  8. Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :  (Mc. 6:26).
  9. sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. (Mc. 6:27-28).
  10. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento. (Mc. 6:29).

No comments: