Thursday, November 16, 2017

Epistola pro bono Familiae Sancti Hieronymi

Correggio - Madonna and Child with Sts Jerome and Mary Magdalen (The Day) - WGA05327

R. sodalibus Familiae Sancti Hieronymi sal. in Domino Nostro Jesu Christo Rege


Spero vos omnes sanitate gaudere tam in mente quam in corpore. Scribo autem pro bono Familiae epistulam hanc desiderans ut ad statum ejus animos attendatis. Per novem enim annos fructus sum Cenaculis Familiae Sancti Hieronymi, ubi Latinitatem christianam didici, amicos inveni, spiritualia beneficia accepi. Propterea gratias ago secretario Familiae, domino Joanni Halisky ac proli ejus qui jugiter laboraverunt. Tamen, nullo culpando, paulatim Familia videtur ob mutatas hominum condiciones non perficere finem suum. Nam, etsi devotio erga Summum Pontificem (Constitutio Familiae Sancti Hieronymi I,1) et cultus divinus (C.F.S.H. I,2) semper servati sint, studium linguae Latinae minuitur (C.F.S.H. I,3). Tirones enim Latinam non discunt, aliqui sermone vulgari semper loquuntur, nonnulli facundissimi oratores, qui olim saepe aderant, non amplius frequentant. Hoc quidem anno non adfui ad Cenaculum propter conventum negotii mei qui fere eodem tempore fiebat. Adfui autem ad conventum nomine Veterum Sapientia in Collegio Abbatiae Belmontanae. Ibique potui duo comparare. Statim vero mirari coeperam quam apte omnia in conventu illo regerentur. Primo enim, ante quam veri nominis conventus inciperet, magistra Annula (Nancy) Llewellyn, Anglice una tantum loquens, jusjurandum exegit a nobis ne sermone vulgari per hebdomadam uteremur. Quod vero conservavimus. Deinde cotidie illa docebat tirones (sed et veteranos) Latine loqui et picturis explicabat acroases, etiam ab aliis prolatas, dum ipsae habebantur. Quarum vero doctissimi de Latinitate biblica, patristica, scholastica, classica, humanistica oratores proprie et eleganter eloquebantur. Tandem mea sponte interrogavi patrem Coemgenum cupidus discendi qua de causa eadem ratio non servaretur in Familia. Pater autem, a me longius sollicitatus, tria de Familia reformanda consilia, quae antea a Consilio Generali rejecta erant, ostendit mihi. Nunc vero rogabit quis: licetne mutari Familia? Sicut enim Doctor Angelicus docet, quando mutatur lex, diminuitur vis constrictiva legis, inquantum tollitur consuetudo. (Summa Theologiae Iª-IIae, q. 97 a. 2 co.). Tamen lex humana oportet mutari ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat et propter mutationem conditionum hominum (S.T. Iª-IIae q. 97 a. 1 co.). Ergo, ut perficiatur finis Familiae et ob mutatas condiciones, non solum licet sed debet.
Ideo a consiliis patris Coemgeni inspiratus, consilia haec omnibus Familiae sodalibus patefacio:


I. In Cenaculo stipendia dentur oratoribus magistrisque ne saltem impensa sint eis solvenda pro itinere, victu mansioneve. Sic enim optimi Latinistae aderunt ad Cenaculum.
II. Ad oratorum stipendia solvenda, Familia, 501(c)(3) societas facta, sollicitet dona ab hominibus.
III. In unoquoque Cenaculo comitia fiant ut sodales qui adsunt de statu Familiae colloquantur et eligant consiliarios ac secretarium. Si autem sacerdos Praeses Familiae detur, ipse eligat sibi secretarium.
IV. Ubi oporteat, emendetur Familiae Constitutio ad consilia perficienda.


Concedat tandem Deus per Beatam Virginem et Sanctum Hieronymum ut sacerdos ex lectoribus viriliter surgat et Familiae praesit.


Valete omnes in Domino.


RL


P.S.

Omnes responsus publicabuntur in diario interretiali hoc, ubi etiam potestis respondere.

5 comments:

Michael Champagne said...

Gavisus dona partes stipendiorum dem ut oratores adsint plus facilius.

bedwere said...

Roberto sp Andreas:

Constitutio Familiae Sancti Hieronymi tria proponit Cenacula: alia Ordinaria, alia Scholastica, alia vero Monastica. In Cenaculis Scholasticis proponit ut exerceantur activitates permanentes fini Familiae Sancti Hieronymi consentaneae, communi quorundam saltem membrorum labore sustinendae, uti sunt: scholae linguae Latinae vivae, editiones librorum vel foliorum Latinorum, editio capsarum magnetophonicarum vel audiovisificarum Latinarum et cetera hujusmodi.

Proh dolor, hujusmodi Cenacula Scholastica nondum condita sunt. Utinam Catholici ad hoc opus idonei (forsitan etiam nonnulli quorum mentionem fecisti) Familiae Sancti Hieronymi fieri membra et talia Cenacula condere velint. Animadvertere autem oportet, Constitutionem nostram, linguae Latinae usum, vitae connectere spirituali et vitam spiritualem ponere in Ecclesiae gremio. Haec tria: religio Catholica, vita spiritualis, et studium linguae Latinae quasi unum apud nos efficiunt propositum. Quapropter inutile esset, immo nocivum, hominibus solvere pecuniam qui de nostro proposito minime curant vel qui fortasse, rei nostrae, quod absit, etiam adversantur. Deinde, ut simpliciter motus mentis meae fatear, quosdam ego magistros ne gratis quidem audire vellem.

Attamen, ut dicis, sunt nonnulli qui stipem justam petunt pro sua facundia. Pro mea parte, si aliquam habeam eloquii facultatem, libenter eam tribuo omnibus tamquam eleemosynam gratis. Vos deberetis videre quantum et cui et quomodo oporteret pecuniam solvere pro magistris qui nolunt gratis in vita Familiae Sancti Hieronymi participare, sed hoc non pertinet ad sodales Cenaculi Ordinarii qui, plerisque pauperes, secessus spiritualis causa convenire solent ut possint mutuo consortio frui, celebrationibus participare liturgicis, aurem acroasibus latinis accomodare, parvulis suis opportunitatem praebere ut cultum liturgicum ritus Romani experiantur et amorem sermonis Romani incipiant imbibere. Non esset justum his imponere praemium pro sua voluntaria participatione in exercitiis spiritualibus Familiae Sancti Hieronymi.

Consentio tibi super usu linguae vernaculae in Cenaculis vitando, sed caute et non nimis severe procedendum est, me quidem judice, nam non omnes eodem sermonis romani lepore loquuntur et videndum est ne forte offendiculum fiat infirmioribus tirunculis, ut ait Apostolus ut “ne pereat infirmus in tua scientia”. Utilius est omnes exhortari magis quam usum linguae latinae a singulis extorquere.

Ceterum, si tui athletae latinissimi et facundissimi nos homines semivernaculos et barbaros superant, et eloquentiae suae mole opprimunt, gaudeo et congratulor vobis et spero omnes aliquando dulcissimos de laboribus vestris metere fructus.

Valeas

bedwere said...

Aloysius G.

Gratias tibi ago de tam pertinentibus considerationibus tuis. Placeat Deo ut Familia Nostra crescat et augeat quotidie in meliorem viam Latinitatis colendae pro bono Sanctae Matris Ecclesiae nostrae. Euge, Roberte.

bedwere said...

Iterum scripsit Aloysius G.


Post data: sed e contra, quid faciendum cum viris et feminis qui adsunt in Cenáculo "bonae voluntatis" et cum Desiderio discendi quidquam de lingua latina et vitae spiritalis colendae in Ipso, pluscuam cum studio deveniendi experti in Illa Lingua? Problema habemus: que est solutio? Deus Te et tuos benedicat. Valeas Semper. Tuus frater in christo. Aloysius.


Respondeo dicens:

Eximie Aloysie,

quod scripsisti mihi videtur argumentum ut optimi magistri invitentur ad erudiendos tirones. Ideo, dum veterani audiunt acroases, tirones discant rudimenta Latinitatis vivae.

In DMDSPN,

RL


bedwere said...

P. Henricus Fragelli mihi scripsit Anglice. Ut breviter dicam, putat mihi loquendum fuisse cum secretario Joanne Halisky. Dicit familiam unicum esse, neque mutandam. Magis eam constare de oratione, de rebus Catholicis, de amicitia, quam de discenda Latina. Monet me ut cautus sim et loquar cum secretario.