Monday, October 14, 2013

Missa votiva in honorem s. Philippi Nerii.

 Die Sabbati 12o Octobris (ante diem IV Idus Octobres), ad Sanctum Joannem a Cruce in Limoneto  (vulgo, Lemon Grove) congregati, ministravimus cecinimusque in Missa in honorem sancti patris nostri Philippi Nerii a rev. p. Harrio Neely, O.S.A., oblata. Cum dies S. Philippi festus 26us Maji sit, non potuimus digne eum celebrare, nullo sacerdote  parato. Amicus enim noster p. Harrius aegrotabat nec inventi sunt alii qui Missarum solemnia offerent in vice ejus. Laeti vero sumus cum p. Harrius annis oneratus tum  valitudine melior sit, qui optime cecinerit Missam s. Philippi Nerii.    
Reverentia ad altare
Post sacrum

Friday, September 27, 2013

Litania humilitatis


Raphael Merry Del Val Y ZuluetaNuperrime inveni, amici,  paginam hanc  ubi est versio Latina Litaniae humilitatis quam  cardinalis Raphael Merry Del Val Y Zulueta conscripsit. In Latinam vero vertit professor Gulielmus Bottazzini Rezende, Brasiliensis. 

Litania Humilitatis

Jesu, mitis et humilis corde,
R. exaudi me

A cupiditate, ut amer,
R. libera me Domine.

A cupiditate, ut exalter,
R. libera me Domine.

A cupiditate, ut honorer,
R. libera me Domine.

A cupiditate, ut lauder,
R. libera me Domine.

A cupiditate, ut aliis praeferar,
R. libera me Domine.

A cupiditate, ut consular,
R. libera me Domine.

A cupiditate, ut approber,
R. libera me Domine.

A timore, ne humilier,
R. libera me Domine.

A timore, ne spernar,
R. libera me Domine.

A timore, ne contemnar,
R. libera me Domine.

A timore, ne calumniam feram,
R. libera me Domine.

A timore, ne oblivioni tradar,
R. libera me Domine.

A timore, ne irridear,
R. libera me Domine.

A timore, ne iniuriam accipiam,
R. libera me Domine.

A timore, ne suspiciar,
R. libera me Domine.

Ut magis alii amentur quam ego,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.

Ut magis alii aestimentur quam ego,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.

Ut alii extollantur in mundi existimatione, ego autem minuar,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.

Ut alii eligantur, ego autem omittar,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.

Ut alii mihi in omnibus rebus preferantur,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.

Ut alii sanctiores me sint, quamquam ego sum tam sanctus quam esse possum,
R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.

Sunday, September 22, 2013

Dominica XVIII post Pentecosten: ad Vesperas.


Ecce, amici, imago nostrum cum rev. domino Eugenio Sta.Ana, adjutore in paroecia sancto Vincentio de Paulo dicata. Hodie enim, a.d. X Kal Oct, preces vespertinas illic cecinimus. Dominus autem Eugenius indutus est pluviale viridi nuper empto, Deo favente, redibimus mense futuro in eamdem ecclesiam ad canendas preces vespertinas.

Sunday, September 15, 2013

Novum pluviale viride


Kalendis Septembris, die dominico, sacro celebrato in domo rude donatorum, in parte comitatus didacopolitani meridionali, rev. dominus Burtus Boudoin benedixit novum pluviale viride quod fratres Parvi Oratorii  haud multo ante emerant. Hebdomadarius enim, qui precibus vespertinis praeest, in diebus dominicis per annum viridi pluviale indutus est.  Hoc autem anno conabimur, Deo adjuvante, preces vespertinas diebus dominicis semel in mense canere. 





Textus pulcherrimae benedictionis ex Rituale Romano exceptus:

BENEDICTIO SACERDOTALIUM INDUMENTORUM

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum pontificália et sacerdotália seu levítica vestiménta, ad expléndum in conspéctu tuo ministérium eórum, ad honórem et decórem nóminis tui fíeri decrevísti: adésto propítius invocatiónibus nostris: ut haec induménta sacerdotália, désuper irrigánte grátia tua, ingénti benedictióne per nostrae humilitátis servítium puri+ficáre, bene+dícere et conse+cráre dignéris: ut divínis cúltibus et sacris mystériis apta et benedícta exsístant: his quoque sacris véstibus Pontífices, et Sacerdótes, seu Levítae tui indúti, ab ómnibus impulsiónibus seu tentatiónibus malignórum spirítuum muníti et defénsi esse mereántur: tuísque mystériis apte et condígne servíre et inhaerére, atque in his tibi plácite et devóte perseveráre tríbue. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DEUS, invíctae virtútis triumphátor, et ómnium rerum creátor ac sanctificátor: inténde propítius preces nostras ; et haec induménta levíticae, sacerdotális, et pontificális glóriae, minístris tuis fruénda, tuo ore próprio bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: omnésque eis uténtes, tuis mystériis aptos, et tibi in eis devóte ac laudabíliter serviéntes, gratos effícere dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DÓMINE Deus omnípotens, qui vestiménta Pontifícibus, Sacerdótibus et Levítis, in usum tabernáculi foéderis necessária, Móysen fámulum tuum ágere jussísti, eúmque spíritu sapiéntiae ad id peragéndum replevísti: haec vestiménta in usum et cultum mystérii tui bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: atque minístros altáris tui, qui ea indúerint, septifórmis Spíritus grátia dignánter repléri atque castitátis stola, beáta fácias cum bonórum fructu óperum ministérii congruéntis immortalitáte vestíri. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus. R/. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.


Sunday, August 18, 2013

Habemus osculatoria!

A.d. XIX Kal. Sep., in vigilia Assumptionis Beatae Mariae Virginis, sacerdote non dato, convenimus in domum Andreae postulantis ut preces vespertinas privatim effunderemus. Oratione completa, recreatione autem nondum incepta, Frater Joannes patefecit osculatoria (sive tabulas pacis, sive lapides pacis) nuper argentata. Quibus quippe utemur, more oratoriano, in exercitiis spiritualibus


Fratres et postulantes

Frater Georgius et Frater Joannes ostendunt osculatoria.

Manubria osculatoriorum.

Sunday, June 30, 2013

In Festo Sanctorum Petri et Pauli.

Heri, a.d. III Kal. Jul., cum dies festus sanctorum Petri et Pauli esset, Rev. Dom. Burtus Boudoin sacrosactum Missae sacrificium, ritu Romano antiquiore, obtulit in ecclesia sancto Carolo Borromaeo dicata,  in parte Didacopoleos quae Litus Imperiale vocatur. Fratres autem Parvi Oratorii  sodalesque Chori Breviarii et ad altare  ministraverunt et cantus gregorianos cecinerunt. Nonnulli vero ex paroecia adulescentes  a Lino sacrista ducti  gratissimi adjuvaverunt nos. Plurimae quidem pulchrae imagines photographicae a rectore nostro Fratre Ronaldo factae sunt, quae vobis libenter ostendimus.


Monday, May 6, 2013

Dominica V post Pascha: ad Vesperas

Die quinta Maji, dominica V post Pascha, Fratres Parvi Oratorii cum psalmistis Chori Breviarii convenerunt in ecclesia Didacopolitana s. Vincentio a Paulo dicata ubi preces vespertinae in cantu gregoriano effusae sunt. Quarum autem  precum hebdomadarius fuit, primum in vita sua, rev. dominus Eugenius Sancta Anna. Qua de causa valde gaudemus ac domino Eugenio congratulamur. Deo autem volente, semel in mense in eadem ecclesia congregantes, posthac vesperas canemus.

Photogrammata:


Factum per Admarket's flickrSLiDR.

Imagines motoriae: