Hodie Episcopus Didacopolitanus Reverendissimus Dominus Cyrillus Flores morbo crudeli mortuus est. Memores autem sumus quod nondum abhinc unum annum Episcopus Sanctissimum Sacramentum ostendebat et Christifidelibus benedicebat, fratribus ciborium sustinentibus. Tunc Quem sub specie panis gerebat, nunc facie ad faciem videt, Regem regum et Dominum dominantium. Oremus ergo pro requie Antistitis nostri aeterna, pro familia ejus, et pro dioecesi Didacopolitana.
Ex Missale Romano:
Deus, qui inter apostolicos Sacerdotes famulum tuum Cyrrilum pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. Per Dominum.
No comments:
Post a Comment