Plurimi sunt, pro dolor!, Christifideles qui praesertim in partibus Asiae persecutionem diram patiuntur. Propter quod, fratrum nostrorum memores, oremus pro eorum salute Novenam ad Sanctum Nomen Beatae Mariae Virginis, incipientes die 4o Septembris usque ad 12um, quo festum illum celebrabitur. Quotidie ergo recitemus Rosarium Marianum atque hanc pulcherrimam a sancto Bernardo Claravellensi precem compositam:
O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis; respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis.
HOMILIA II. In Luc. I, 26, 27.
PL 183, 70C-D, 71A
No comments:
Post a Comment