Sanctus Valentinus, Presbyter et Martyr Romanus celeberrimus, quo patronus sponsorum sit, pro amore Christi vitam suam tradidit. De quo autem fere nihil certum est. Dies attamen festus ejus libentissime, more Catholico, celebratus est in ecclesia Sancti Caroli Borromaei, Litore Imperiali, ubi rev. dom. Burtus Boudoin sacrum obtulit, fratribus ministrantibus ac canentibus cum Chori Breviarii sodalibus necnon Coetu de Musica Antiqua. Coetus enim ille cecinit pulchram Missam ab Italico musico Claudio Monte Verdi compositam pro quattuor vocibus. Gratias ergo agimus dom. Burto et Coetui de Musica Antiqua, per quos mens nostra iterum elevata est ad Deum.
No comments:
Post a Comment